<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:77-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:77-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sin</reg> autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, <pb xml:id="p.186"/> ut paulo ante dixi, non de sapientium, sed de communibus amicitiis) cavendum erit ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. <reg>nihil</reg> enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris. <reg>ab</reg> amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, quae erat in re publica, alienatus est a collega nostro Metello; utrumque egit graviter ac moderate<note>graviter ac moderate <emph rend="italic">Reid;</emph> graviter auctoritate <emph rend="italic">MSS.</emph> </note> et offensione animi non acerba.</said></p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur. <reg>cavendum</reg> vero ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur. <reg>quae</reg> tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam.</said></p><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>omnino</reg> omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.</said></p></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>digni</reg> autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cur diligantur. <reg>rarum</reg> genus! et quidem omnia praeclara, rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. <reg>sed</reg> plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi <pb xml:id="p.188"/> quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.</said></p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ita</reg> pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se et propter se expetita,nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit. <reg>ipse</reg> enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se quisque sibi carus est; quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur: est enim is qui est tamquam alter idem.</said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>