<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:73-76</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:73-76</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>tantum</reg> autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque <pb xml:id="p.182"/> adiuves, sustinere. <reg>non</reg> enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit. <reg>quod</reg> si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere.</said></p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>omnino</reg> amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt; nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. <reg>isto</reg> enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. <reg>qui</reg> neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo aestimandi<note>aestimandi <emph rend="italic">Mommsen’s conjec. for</emph> est <emph rend="italic">or</emph> est. et <emph rend="italic">Mss.</emph> </note> ; aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. <reg>disparis</reg> enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.</said></p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>recte</reg> etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. <reg>nec</reg> enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere <pb xml:id="p.184"/> potuisset, si Lycomedem, apud quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire voluisset. <reg>et</reg> saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis; quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus.</said></p></div><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>atque</reg> in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.</said></p><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="21"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>est</reg> etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria—iam enim a sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio nostra delabitur. <reg>erumpunt</reg> saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. <reg>tales</reg> igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.</said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>