<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:69-72</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:69-72</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>sed</reg> maximum est in amicitia superiorem parem esse inferiori. <reg>saepe</reg> enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. <reg>numquam</reg> se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis per se posse esse ampliores volebat.</said></p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quod</reg> faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis; ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati. <reg>ut</reg> in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem <pb xml:id="p.180"/> stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos annos esse duxerunt. <reg>quod</reg> est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum. <reg>fructus</reg> enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.</said></p></div><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="20"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>ut</reg> igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. <reg>quorum</reg> plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant quod officiose et amice et cum labore, aliquo suo factum queant dicere. <reg>odiosum</reg> sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit. </said></p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. <reg>sunt</reg> enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant—quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis, sed etiam opera<note>opera <emph rend="italic">Reid;</emph> opere <emph rend="italic">MSS.</emph> </note> levandi sunt.</said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>