<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:33-36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2:33-36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi052.perseus-lat2"><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p rend="indent"><said who="#Quintus Mucius Scaevola"><label>SCAEVOLA.</label> Recte tu quidem: quam ob rem audiamus.</said></p><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="10"/><said who="#Gaius Laelius"><label>LAELIUS.</label> Audite vero, optimi viri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. <reg>quamquam</reg> ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere: nam vel ut non idem expediret incidere saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebat, alias adversis rebus, alias aetate ingravescente. <reg>atque</reg> earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga deponerentur; </said></p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p><said who="#Gaius Laelius" rend="merge">sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque <pb xml:id="p.146"/> non posset. <reg>quod</reg> si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent; pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse.</said></p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p rend="merge"><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>magna</reg> etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent; illos autem, qui quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos. <reg>eorum</reg> querella inveterata non modo familiaritates exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna. <reg>haec</reg> ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.</said></p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="11"/><said who="#Gaius Laelius" rend="merge"><reg>quam</reg> ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat. <reg>numne</reg>, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt? <reg>num</reg> Vecellinum amici regnum appetentem, num Maelium debuerunt iuvare?</said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>