<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:61-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:61-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p><reg>apex</reg> est autem senectutis auctoritas. <reg>quanta</reg>
fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio
Calatino! <reg>in</reg> quem illud elogium:

<quote rend="blockquote"><l>hunc unum plurimae consentiunt gentes</l><l>populi primarium fuisse virum.</l></quote>

                  <reg>notum</reg> est totum carmen<note>totum carmen <hi rend="italics">LBV; other MSS. omit</hi> totum.</note> incisum in sepulcro. <reg>iure</reg>
igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama
consentiens. <reg>quem</reg> virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem
sacerdotio praeditum vidimus! <reg>quid</reg> de Paulo aut

<pb n="p.74"/>

Africano loquar, aut, ut iam ante, de Maximo?
<reg>quorum</reg> non in sententia solum, sed etiam in nutu
residebat auctoritas. <reg>habet</reg> senectus, honorata
praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit
quam omnes adulescentiae voluptates.</p></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="18"/><reg>sed</reg> in omni orationemementote eam me
senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae
constituta sit. <reg>ex</reg> quo efficitur id, quod ego magno
quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse
senectutem quae se oratione defenderet. <reg>non</reg> cani
nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed
honeste acta superior actas fructus capit auctoritatis
extremos.</p></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p><reg>haec</reg> enim ipsa sunt honorabilia, quae
videntur levia atque communia—salutari appeti
decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et apud
nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata
est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt
solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur
aetati, nusquam est senectus honoratior. <reg>quin</reg>
etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis
quidam in theatrum grandis natu venisset, magno
consessu locum nusquam ei datum a suis civibus,
cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati
cum essent, certo in loco considerant, consurrexisse
omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse;

<pb n="p.76"/>

               </p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p>quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex
datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae
recta essent, sed facere nolle.</p><p><reg>multa</reg> in nostro<note>nostro <hi rend="italics">BS, Reid, Bennett,;</hi> vestro <hi rend="italics">L</hi>2, <hi rend="italics">Müller, Mommsen.</hi>
                  </note> collegio praeclara, sed hoc, de
quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate
antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque
solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui
cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. <reg>quae</reg> sunt igitur voluptates corporis cum
auctoritatis praemiis comparandae? <reg>quibus</reg> qui
splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis
peregisse nec tamquam inexercitati histriones in
extremo actu corruisse.</p></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p>At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles
senes. <reg>si</reg> quaerimus, etiam avari; sed haec morum
vitia sunt, non senectutis. <reg>ac</reg> morositas tamen et
ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis, non
illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur:
contemni se putant, despici, illudi; praeterea in
fragili corpore odiosa omnis offensio est; quae tamen
omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus,
idque cum in vita tum in scaena intellegi potest ex
eis fratribus qui in Adelphis sunt. <reg>quanta</reg> in altero
diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut
enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. <reg>severitatem</reg> in senectute probo, sed

<pb n="p.78"/>

eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo;
avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego.
</p></div><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p>Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo
viae minus restet, eo plus viatici quaerere?</p><p><milestone unit="chapter" n="19"/><reg>quarta</reg> restat causa, quae maxime angere
atque sollicitam habere nostram aetatem videtur,
appropinquatio mortis, quae certe a senectute non
potest esse longe. O miserum senem, qui mortem
contemnendam esse in tam longa aetate non viderit!
<reg>quae</reg> aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit
animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit
ubi sit futurus aeternus. <reg>atqui</reg> tertium certe nihil
inveniri potest.</p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p><reg>quid</reg> igitur timeam, si aut non
miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum?
<reg>quamquam</reg> quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum esse victurum? <reg>quin</reg> etiam aetas illa multo pluris quam
nostra casus mortis habet: facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant, tristius curantur. <reg>itaque</reg> pauci veniunt ad senectutem; quod ni
ita accideret, melius et prudentius viveretur. <reg>mens</reg>
enim et ratio et consilium in senibus est, qui si nulli
fuissent, nullae omnino civitates fuissent.</p><p><reg>sed</reg> redeo ad mortem impendentem. <reg>quod</reg> est
istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum
adulescentia esse commune?</p></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p><reg>sensi</reg> ego in optimo

<pb n="p.80"/>

filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem
fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum,
quod sperare idem senex non potest. <reg>insipienter</reg>
sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis
habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret
quidem habet. At est eo meliore condicione quam
adulescens, quioniam<note>quoniam <hi rend="italics">Reid;</hi> cum <hi rend="italics">Mss.;</hi> quod <hi rend="italics">Lambinus, Müller.</hi>
                  </note> id quod ille sperat hic consecutus est: ille volt diu vivere, hic diu vixit.</p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg>, o di boni, quid est in hominis natura
diu? <reg>da</reg> enim supremum tempus; exspectemus
Tartessiorum regis aetatem—fuit enim, ut scriptum
video, Arganthonius quidam Gadibus, qui octoginta
regnaverat annos, centum viginti vixerat—sed mihi
ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est
aliquid extremum; cum enim id advenit, tum illud,
quod praeteriit, effluxit; tantum remanet, quod
virtute et recte factis consecutus sis. <reg>horae</reg> quidem
cedunt et dies et menses et anni, nec praeteritum
tempus umquam revertitur nec quid sequatur sciri
potest. <reg>quod</reg> cuique temporis ad vivendum datur,
eo debet esse contentus.</p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p><reg>neque</reg> enim histrioni, ut placeat, peragenda
fabula est, modo in quocunque fuerit actu probetur;
neque sapientibus usque ad <quote>plaudite</quote> veniendum
est, breve enim tempus aetatis satis longum est ad

<pb n="p.82"/>

bene honesteque vivendum; sin processerit longius,
non magis dolendum est, quam agricolae dolent
praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque venisse. <reg>ver</reg> enim tamquam adulescentia
significat ostenditque fructus futuros; reliqua autem
tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.</p></div><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p><reg>fructus</reg> autem senectutis est, ut saepe dixi, ante
partorum bonorum memoria et copia. <reg>omnia</reg> autem,
quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis;
quid est autem tam secundum naturam quam senibus
emori? <reg>quod</reg> idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. <reg>itaque</reg> adulescentes
mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine
flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua
sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix<note>vix <hi rend="italics">edd.;</hi> vi <hi rend="italics">most Mss.</hi>
                  </note> 
evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam
adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae
quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad
mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse
venturus.</p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="20"/><reg>senectutis</reg> autem nullus est certus terminus,
recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi
et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut
animosior etiam senectus sit quam adulescentia et
fortior. <reg>hoc</reg> illud est, quod Pisistrato tyranno a

<pb n="p.84"/>

Solone responsum est, cum illi quaerenti qua tandem
re fretus sibi tam audaciter obsisteret respondisse
dicitur <quote>senectute.</quote> 
                  <reg>sed</reg> vivendi est finis optimus,
cum integra mente certisque sensibus opus ipsa
suum eadem quae coagmentavit natura dissolvit.
<reg>ut</reg> navem, ut aedificium idem destruit facillime qui
construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit. <reg>iam</reg> omnis conglutinatio
recens aegre, inveterata facile divellitur.</p><p><reg>ita</reg> fit ut illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit;
</p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p>vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei,
de praesidio et statione vitae decedere. Solonis
quidem sapientis est elogium, quo se negat velle
suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare.
<reg>volt</reg>, credo, se esse carum suis. <reg>sed</reg> haud scio an
melius Ennius:

<quote rend="blockquote"><l>nemo me lacrumis decoret, neque funera fletu faxit.</l></quote>

                  <reg>non</reg> censet lugendam esse mortem, quam immortalitas
consequatur.</p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p><reg>iam</reg> sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad
exiguum tempus, praesertim seni: post mortem
quidem sensus aut optandus aut nullus est. <reg>sed</reg>
hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem

<pb n="p.86"/>

ut neglegamus; sine qua meditatione tranquillo
animo esse nemo potest. <reg>moriendum</reg> enim certe
est, et incertum an hoc ipso die. <reg>mortem</reg> igitur
omnibus horis impendentem timens qui poterit
animo consistere?</p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p> De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor<note>recordor <hi rend="italics">Reid;</hi> recorder <hi rend="italics">Mss.</hi>
                  </note> non L. Brutum,
qui in liberanda patria est interfectus, non duos
Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum
incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est
profectus ut fidem hosti datam conservaret, non
duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis
obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum,
qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne
crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere
passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in
Originibus, in eum locum saepe profectas alacri
animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. <reg>quod</reg> igitur adulescentes, et ei quidem non
solum indocti sed etiam rustici contemnunt, id docti
senes extimescent?</p></div><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p><reg>omnino</reg>, ut mihi quidem videtur studiorum<note>studiorum <hi rend="italics">LPIS Müller;</hi> rerum <hi rend="italics">ER.</hi>
                  </note> 
omnium satietas vitae facit satietatem. <reg>sunt</reg> pueritiae studia certa: num igitur ea desiderant adulescentes? <reg>sunt</reg> ineuntis adulescentiae: num ea constans iam requirit aetas, quae media dicitur? <reg>sunt</reg>
etiam eius aetatis: ne ea quidem quaeruntur in
senectute. <reg>sunt</reg> extrema quaedam studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt,

<pb n="p.88"/>

sic occidunt etiam senectutis; quod cum evenit,
satietas vitae tempus maturum mortis affert.</p></div><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="21"/><reg>non</reg> enim video, cur, quid ipse sentiam de
morte, non audeam vobis dicere, quod eo cernere
mihi melius videor, quo ab ea propius absum. <reg>ego</reg>
vestros patres, P. Scipio tuque, C. Laeli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror et eam
quidem vitam, quae est sola vita nominanda. <reg>nam</reg>
dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere
quodam necessitatis et gravi opere perfungimur;
est enim animus caelestis ex altissimo domicilio
depressus et quasi demersus in terram, locum divinae
naturae aeternitatique contrarium. <reg>sed</reg> credo deos
immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut
essent qui terras tuerentur quique caelestium
ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo
atque constantia. <reg>nec</reg> me solum ratio ac disputatio
impulit ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas.</p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p><reg>audiebam</reg> Pythagoram Pythagoriosque, incolas
paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam
nominati, numquam dubitasse quin ex universa mente
divina delibatos animos haberemus. <reg>demonstrabantur</reg> mihi praeterea quae Socrates supremo vitae
die de immortalitate animorum disseruisset, is qui
esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus. <reg>quid</reg> multa? Sic mihi persuasi, sic sentio,
cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria

<pb n="p.90"/>

praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes,
tantae scientiae, tot inventa, non posse eam naturam,
quae res eas contineat, esse mortalem; cumque
semper agitetur animus nec principium motus habeat,
quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum
esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus;
et cum simplex animi natura esset neque haberet in
se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile,
non posse eum dividi, quod si non posset, non posse
interire; magnoque esse argumento homines scire
pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum
artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis
arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur,
sed reminisci et recordari. <reg>haec</reg> Platonis fere.</p></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="22"/><reg>apud</reg> Xenophontem autem moriens Cyrus
maior haec dicit: “nolite arbitrari, o mihi carissimi
filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum
fore. <reg>nec</reg> enim, dum eram vobiscum, animum meum
videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus
quas gerebam intellegebatis. <reg>eundem</reg> igitur esse
creditote, etiam si nullum videbitis.</p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p><reg>nec</reg> vero
clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo
diutius memoriam sui teneremus. <reg>mihi</reg> quidem
numquam persuaderi potuit animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, cum excessissent ex
eis emori; nec vero tum animum esse insipientem
cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni

<pb n="p.92"/>

admixtione corporis liberatus purus et integer esse
coepisset, tum esse sapientem. <reg>atque</reg> etiam, cum
hominis natura morte dissolvitur, ceterarum rerum
perspicuum est quo quaeque discedat, abeunt enim
illuc omnia, unde orta sunt; animus autem solus nec
cum adest nec cum discessit apparet. <reg>iam</reg> vero
videtis nihil esse morti tam simile quam somnum.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>