<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:41-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:41-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p><reg>nec</reg> enim lubidine dominante
temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere.</p><p><reg>quod</reg> quo magis intellegi posset, fingere animo
iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis,
quanta percipi posset maxima; nemini censebat
fore dubium quin tam diu, dum ita gauderet, nihil
agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. <reg>quocirca</reg> nihil esse tam detestabile
tamque pestiferum quam voluptatem, si quidem ea,
cum maior esset atque longior, omne animi lumen
exstingueret. <reg>haec</reg> cum C. Pontio Samnite, patre
eius, a quo Caudino proelio Sp. Postumius T. Veturius
consules superati sunt, locutum Archytam Nearchus
Tarentinus hospes noster, qui in amicitia populi
Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse
dicebat, cum quidem ei sermoni interfuisset Plato
Atheniensis, quem Tarentum venisse L. Camillo Ap.
Claudio consulibus reperio.</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p><reg>quorsus</reg> hoc? <reg>ut</reg> intellegeretis, si voluptatem
aspernari ratione et sapientia non possemus, magnam
esse habendam senectuti gratiam, quae efficeret ut
id non liberet quod non oporteret. <reg>impedit</reg> enim
consilium voluptas, rationi inimica est, mentis ut
ita dicam praestringit oculos, nec habet ullum cum
virtute commercium.</p><p><reg>invitus</reg> feci ut fortissimi viri T. Flaminini fratrem
L. Flamininum e senatu eicerem septem annis post

<pb n="p.52"/>

quam consul fuisset, sed notandam putavi libidinem.
<reg>ille</reg> enim cum esset consul in Gallia exoratus in
convivio a scorto est ut securi feriret aliquem eorum
qui in vinculis essent, damnati rei capitalis. <reg>hic</reg>
Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat,
elapsus est, mihi vero et Flacco neutiquam probari
potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quae cum
probro privato coniungeret imperi dedecus.</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="13"/><reg>saepe</reg> audivi e maioribus natu, qui se porro
pueros a senibus audisse dicebant, mirari solitum C.
Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum legatus
esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam
Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere
omnia quae faceremus ad voluptatem esse referenda.
<reg>quod</reg> ex eo audientis M'. Curium et Ti. Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho
persuaderetur, quo facilius vinci possent cum se
voluptatibus dedissent. <reg>vixerat</reg> M'. Curius cum
P. Decio, qui quinquennio ante eum consulem se
pro re publica quarto consulatu devoverat: norat
eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex
sua vita tum ex eius quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum atque
praeclarum, quod sua sponte expeteretur<note>expeteretur <hi rend="italics">Reid;</hi> peteretur <hi rend="italics">MSS.</hi>
                  </note> quodque

<pb n="p.54"/>

spreta et contempta voluptate optimus quisque
sequeretur.</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p><reg>quorsum</reg> igitur tam multa de voluptate? <reg>quia</reg>
non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus
senectutis est, quod ea voluptates nullas magno
opere desiderat. <reg>caret</reg> epulis exstructisque mensis
et frequentibus poculis. <reg>caret</reg> ergo etiam vinulentia
et cruditate et insomniis. <reg>sed</reg> si aliquid dandum
est voluptati, quoniam eius blanditiis non facile
obsistimus, divine enim Plato <quote>escam malorum</quote>
appellat voluptatem quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, quamquam immoderatis epulis caret
senectus, modicis tamen conviviis delectari potest.
C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat,
redeuntem a cena senem saepe videbam puer;
delectabatur cereo<note>cereo <hi rend="italics">Manutius, Mommsen;</hi> crebro <hi rend="italics">MSS.</hi>
                  </note> funali et tibicine, quae sibi nullo
exemplo privatus sumpserat: tantum licentiae dabat
gloria.</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quid ego alios? <reg>ad</reg> me ipsum iam revertar.
<reg>primum</reg> habui semper sodalis—sodalitates autem
me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae
Matris acceptis—epulabar igitur cum sodalibus,
omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis,
qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. <reg>neque</reg>
enim ipsorum conviviorum delectationem volup-

<pb n="p.56"/>

tatibus corporis magis quam coetu amicorum et
sermonibus metiebar; bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem
haberet, <quote>convivium</quote> nominaverunt, melius quam
Graeci, qui hoc idem tum <quote>compotationem,</quote> tum
<quote>concenationem</quote> vocant, ut, quod in eo genere
minimum est, id maxime probare videantur.</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="14"/><reg>ego</reg> vero propter sermonis delectationem
tempestivis quoque conviviis delector, nec cum
aequalibus solum, qui pauci admodum restant, sed
cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoque
senectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis
aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit. <reg>quod</reg> si
quem etiam ista delectant, ne omnino bellum indixisse videar voluptati, cuius est fortasse quidam
naturalis modus, non intellego ne in istis quidem
ipsis voluptatibus carere sensu senectutem. <reg>me</reg>
vero et magisteria delectant a maioribus instituta
et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur
in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis
est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate
et vicissim aut sol aut ignis hibernus. <reg>quae</reg> quidem
etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam
maxime possumus vario sermone producimus.</p><pb n="p.58"/></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>At non est voluptatum tanta quasi titillatio in
senibus. <reg>credo</reg>, sed ne desideratio quidem; nihil
autem est molestum quod non desideres. <reg>bene</reg>
Sophocles, cum ex eo quidam iam affecto aetate
quaereret, utereturne rebus veneriis, <quote>di meliora!</quote>
inquit; <quote>ego vero<note>ego vero <hi rend="italics">PL</hi>2<hi rend="italics">, Halm, Bait.;</hi> libenter vero <hi rend="italics">L</hi>1<hi rend="italics">BIRS,</hi>
                        <hi rend="italics">Müller.</hi>
                     </note> istinc sicut a domino agresti ac
furioso profugi.</quote> 
                  <reg>cupidis</reg> enim rerum talium odiosum
fortasse et molestum est carere, satiatis vero et
expletis iucundius est carere quam frui; quamquam
non caret is, qui non desiderat; ergo hoc non
desiderare dico esse iucundius.</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur
libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus,
deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde
potitur, non omnino caret. <reg>ut</reg> Turpione Ambivio
magis delectatur qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia
voluptates propter intuens magis fortasse laetatur,
sed delectatur etiam senectus, procul eas spectans,
tantum quantum sat est.</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>At illa quanti sunt, animum tamquam emeritis
stipendiis libidinis ambitionis, contentionum inimicitiarum, cupiditatum omnium secum esse secumque,
ut dicitur, vivere! <reg>si</reg> vero habet aliquod tamquam

<pb n="p.60"/>

pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa
senectute iucundius. <reg>videbamus</reg>
                  <note>mori <hi rend="italics">before</hi> videbamus <hi rend="italics">in the MSS., omitted by most editors.
For</hi> mori <hi rend="italics">Bennett conjectured</hi> exerceri, <hi rend="italics">cf. infra</hi> § 50.</note> in studio dimetiendi paene caeli atque terrae Gallum familiarem
patris tui, Scipio. <reg>quotiens</reg> illum lux noctu aliquid
describere ingressum, quotiens nox oppressit cum
mane coepisset! <reg>quam</reg> delectabat eum defectiones
solis et lunae multo ante nobis praedicere!</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p><reg>quid</reg>
in levioribus studiis, sed tamen acutis? <reg>quam</reg>
gaudebat Bello suo Punico Naevius, quam Truculento
Plautus, quam Pseudolo! <reg>vidi</reg> etiam senem Livium,
qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam
docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad
adulescentiam meam processit aetate.</p><p><reg>quid</reg> de P. Licini Crassi et pontifici et civilis iuris
studio loquar aut de huius P. Scipionis, qui his paucis
diebus pontifex maximus factus est? <reg>atque</reg> eos
omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis
senes vidimus. M. vero Cethegum, quem recte
<quote>suadae medullam</quote> dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem! <reg>quae</reg> sunt
igitur epularum aut ludorum aut scortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae? <reg>atque</reg>
haec quidem studia doctrinae, quae quidem prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt,
ut honestum illud Solonis sit, quod ait versiculo

<pb n="p.62"/>

quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies
addiscentem, qua voluptate animi nulla certe potest
esse maior.</p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="15"/><reg>venio</reg> nunc ad voluptates agricolarum, quibus
ego incredibiliter delector, quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime
videntur accedere. <reg>habent</reg> enim rationem cum
terra, quae numquam recusat imperium nec umquam
sine usura reddit quod accepit, sed alias minore,
plerumque maiore cum faenore; quamquam me
quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae
vis ac natura delectat. <reg>quae</reg> cum gremio mollito
ac subacto sparsum semen excepit, primum id
occaecatum cohibet, ex quo occatio quae hoc efficit
nominata est; deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo
viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit
culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur; e quibus cum emersit, fundit
frugem spici ordine structam et contra avium minorum
morsus munitur vallo aristarum.</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p><reg>quid</reg> ego vitium ortus satus incrementa commemorem? <reg>satiari</reg> delectatione non possum, ut meae
senectutis requietem<note>requiem <hi rend="italics">L;</hi> requietem <hi rend="italics">other Mss.</hi>
                  </note> oblectamentumque noscatis.
<reg>omitto</reg> enim vim ipsam omnium quae generantur
e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo

<pb n="p.64"/>

aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis
seminibus tantos truncos ramosque procreet; malleoli plantae sarmenta viviradices propagines nonne
efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent?
<reg>vitis</reg> quidem quae natura caduca est et, nisi fulta
est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat, claviculis
suis quasi manibus quidquid est nacta complectitur,
quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro
amputans coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia fundatur.</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><reg>itaque</reg>
ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam
ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a
qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et
calore solis augescens primo est peracerba gustatu,
dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec
modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
<reg>qua</reg> quid potest esse cum fructu laetius, tum aspectu
pulchrius?</p><p><reg>cuius</reg> quidem non utilitas me solum, ut ante dixi,
sed etiam cultura et natura ipsa delectat: adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi, aliorum
amputatio, aliorum immissio.</p><p><reg>quid</reg> ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo terra
fecundior? <reg>quid</reg> de utilitate loquar stercorandi?
<reg>dixi</reg> in eo libro, quem de rebus rusticis scripsi.</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p> De
qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit, cum

<pb n="p.66"/>

de cultura agri scriberet. At Homerus, qui multis
ut mihi videtur, ante saeculis fuit, Laertam lenientem
desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum
et eum stercorantem facit. <reg>nec</reg> vero segetibus
solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae
sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum
pastu, apium examinibus, florum omnium varietate.
<reg>nec</reg> consitiones modo delectant, sed etiam insitiones,
quibus nihil invenit agri cultura sollertius.</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="16"/><reg>possum</reg> persequi permulta oblectamenta
rerum rusticarum, sed ea<note>ea <hi rend="italics">other Mss.;</hi> haec L.</note> ipsa quae dixi sentio fuisse
longiora. <reg>ignoscetis</reg> autem, nam et studio rerum
rusticarum provectus sum, et senectus est natura
loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare.
<reg>ergo</reg> in hac vita M'. Curius, cum de Samnitibus, de
Sabinis, de Pyrrho triumphavisset, consumpsit extremum tempus aetatis; cuius quidem ego villam
contemplans, abest enim non longe a me, admirari
satis non possum vel hominis ipsius continentiam
vel temporum disciplinam.</p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><reg>curio</reg> ad focum sedenti
magnum auri pondus Samnites cum attulissent,
repudiati sunt; non enim aurum habere praeclarum
sibi videri dixit, sed eis qui haberent aurum imperare.
<reg>poteratne</reg> tantus animus efficere non iucundam
senectutem?</p><p><reg>sed</reg> venio ad agricolas, ne a me ipso recedam. <reg>in</reg>
agris erant tum senatores, id est senes—si quidem
aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum
dictatorem esse factum, cuius dictatoris iussu magister

<pb n="p.68"/>

equitum C. Servilius Ahala Sp. Maelium regnum
appetentem occupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curius et ceteri senes, ex quo
qui eos arcessebant viatores nominati sunt. <reg>num</reg>
igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri
cultione oblectabant? <reg>mea</reg> quidem sententia haud
scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio,
quod hominum generi universo cultura agrorum est
salutaris, sed et delectatione quam dixi, et saturitate
copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum,
ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec
quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate
redeamus. Semper enim boni assiduique domini
referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est,
villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno
gallina, lacte caseo melle. <reg>iam</reg> hortum ipsi agricolae
<quote>succidiam alteram</quote> appellant. <reg>conditiora</reg> facit
haec supervacaneis etiam operis aucupium atque
venatio.</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p><reg>quid</reg> de pratorum viriditate aut arborum ordinibus
aut vinearum olivetorumve specie plura dicam?
<reg>brevi</reg> praecidam. <reg>agro</reg> bene culto nihil potest esse
nec usu uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat
atque allectat senectus. <reg>ubi</reg> enim potest illa aetas

<pb n="p.70"/>

aut calescere vel apricatione melius vel igni, aut
vicissim umbris aquisve refrigerari salubrius? <reg>sibi</reg>
habeant igitur arma,</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p> sibi equos, sibi hastas, sibi
clavam et pilam, sibi natationes<note>natationes <hi rend="italics">Mss.;</hi> venationes <hi rend="italics">Reid.</hi>
                  </note> atque cursus; nobis
senibus ex lusionibus multis talos relinquant et
tesseras; id ipsum ut<note>ut <hi rend="italics">Reid, Bennett;</hi> utrum <hi rend="italics">codd., Müller, Moore;</hi> unum P</note> lubebit, quoniam sine eis
beata esse senectus potest.</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="17"/><reg>multas</reg> ad res perutiles Xenophontis libri
sunt, quos legite, quaeso, studiose, ut facitis. <reg>quam</reg>
copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui
est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur! <reg>atque</reg> ut intellegatis nihil ei tam regale
videri quam studium agri colendi, Socrates in eo
libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi
gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae
virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis
attulisset, et ceteris in rebus communem erga
Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam
consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse.
<reg>cum</reg> autem admiraretur Lysander et proceritates
arborum et directos in quincuncem ordines et humum
subactam atque puram et suavitatem odorum qui
afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se
non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a
quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum
respondisse: <quote>atqui ego ista sum omnia dimensus,
mei sunt ordines, mea discriptio; multae etiam
istarum arborum mea manu sunt satae.</quote> 
                  <reg>tum</reg>

                  <pb n="p.72"/>

Lysandrum, intuentem purpuram eius et nitorem
corporis ornatumque Persicum multo auro multisque
gemmis, dixisse: <quote>recte vero te, Cyre, beatum ferunt,
quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est!</quote>
               </p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>hac</reg> igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas
impedit quo minus et ceterarum rerum et in primis
agri colendi studia teneamus usque ad ultimum
tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinum
accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum
esset acta iam aetate in agris eosque coleret, cuius
inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. <reg>ita</reg> quantum spatium
aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt,
tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema
aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis
habebat plus, laboris minus.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>