<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:36-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:36-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>utendum exercitationibus modicis,
tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur
vires, non opprimantur. <reg>nec</reg> vero corpori solum
subveniendum est, sed menti atque animo multo
magis. <reg>nam</reg> haec quoque, nisi tamquam lumini
oleum instilles, exstinguuntur senectute. <reg>et</reg> corpora
quidem exercitationum defetigatione ingravescunt,
animi autem exercitando<note>exercitando <hi rend="italics">other Mss.;</hi> exercendo <hi rend="italics">LER</hi>.</note> levantur. <reg>nam</reg> quos ait
Caecilius <quote>comicos stultos senes,</quote> hos significat
credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non
senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis. <reg>ut</reg> petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia,
quae deliratio appellari solet, senum levium est, non
omnium.</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p><reg>quattuor</reg> robustos filios, quinque filias, tantam

<pb n="p.46"/>

domum, tantas clientelas Appius regebat et caecus et
senex; intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti. <reg>tenebat</reg>
non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos:
metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes
habebant; vigebat in illa domo mos patrius et
disciplina. <note>in illa domo patrius mos et disciplina <hi rend="italics">Müller;</hi> in illo
animus patrius et disciplina <hi rend="italics">Reid, Moore.</hi>
                  </note> 
               </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>Ita enim senectus honesta est, si se ipsa
defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata
est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos.
<reg>ut</reg> enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic
senem in quo est aliquid adulescentis probo, quod
qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo
numquam erit.</p><p><reg>septimus</reg> mihi liber Originum est in manibus;
omnia antiquitatis monumenta colligo; causarum
illustrium, quascunque defendi, nunc cum maxime
conficio orationes; ius augurium pontificium civile
tracto; multum etiam Graecis litteris utor; Pythagoriorumque more, exercendae memoriae gratia,
quid quoque die dixerim audierim egerim commemoro
vesperi. <reg>hae</reg> sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis; in his desudans atque elaborans
corporis viris non magno opere desidero. <reg>adsum</reg>
amicis, venio in senatum frequens ultroque affero res
multum et diu cogitatas easque tueor animi, non

<pb n="p.48"/>

corporis viribus. <reg>quas</reg> si exsequi nequirem, tamen
me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem,
quae iam agere non possem; sed ut possim facit
acta vita. Semper enim in his studiis laboribusque
viventi non intellegitur quando obrepat senectus:
ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="12"/><reg>sequitur</reg> tertia vituperatio senectutis, quod
eam carere dicunt voluptatibus. O praeclarum munus
aetatis, si quidem id aufert a nobis, quod est in
adulescentia vitiosissimum! <reg>accipite</reg> enim, optimi
adulescentes, veterem orationem Archytae Tarentini,
magni in primis et praeclari viri, quae mihi tradita
est cum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo.
<reg>nullam</reg> capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius
voluptatis avidae libidines temere et effrenate ad
potiendum incitarentur.</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p><reg>hinc</reg> patriae proditiones,
hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus
clandestina colloquia nasci; nullum denique scelus,
nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum
non libido voluptatis impelleret; stupra vero et
adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis
illecebris nisi voluptatis; cumque homini sive natura
sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset,
huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum

<pb n="p.50"/>

quam voluptatem.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>