<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="7"/>At memoria minuitur. <reg>credo</reg>, nisi eam exerceas, aut etiam si sis natura tardior. Themistocles
omnium civium perceperat nomina; num igitur

<pb n="p.30"/>

censetis eum, cum aetate processisset, qui Aristides
esset Lysimachum salutare solitum? <reg>equidem</reg> non
modo eos novi qui sunt, sed eorum patres etiam et
avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne
memoriam perdam; his enim ipsis legendis in
memoriam redeo mortuorum. <reg>nec</reg> vero quemquam
senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset.
<reg>omnia</reg> quae curant meminerunt, vadimonia constituta, quis sibi, cui ipsi debeant.</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p><reg>quid</reg> iuris consulti, quid pontifices, quid augures,
quid philosophi senes? <reg>quam</reg> multa meminerunt!
<reg>manent</reg> ingenia senibus, modo permaneat studium
et industria, neque ea solum claris et honoratis viris,
sed in vita etiam privata et quieta. Sophocles ad
summam senectutem tragoedias fecit; quod propter
studium cum rem neglegere familiarem videretur,
a filiis in iudicium vocatus est, ut, quem ad modum
nostro more male rem gerentibus patribus bonis
interdici solet, sic illum quasi desipientem a re
familiari removerent iudices. <reg>tum</reg> senex dicitur
eam fabulam quam in manibus habebat et proxime
scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus
quaesisseque num illud carmen desipientis videretur, </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>quo recitato sententiis iudicum est liberatus.
<reg>num</reg> igitur hunc, num Homerum Hesiodum Simo-

<pb n="p.32"/>

niden Stesichorum, num quos ante dixi Isocraten
Gorgian, num philosophorum principes, Pythagoram
Democritum, num Platonem Xenocraten, num postea
Zenonem Cleanthem, aut eum, quem vos etiam
vidistis Romae, Diogenem Stoicum coegit in suis
studiis obmutescere senectus? An in omnibus
studiorum agitatio vitae aequalis fuit?</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>Age, ut ista divina studia omittamus, possum
nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos
et familiaris meos, quibus absentibus numquam fere
ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non
percipiendis, non condendis fructibus. <reg>quamquam</reg>
in aliis minus hoc mirum est, nemo enim est tam
senex qui se annum non putet posse vivere; sed
idem in eis elaborant, quae sciunt nihil ad se omnino
pertinere:

<quote rend="blockquote"><l>serit arbores, quae alteri saeclo prosint,</l></quote>

ut ait Statius noster in Synephebis. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p><reg>nec</reg> vero
dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti cui
serat respondere: <quote>dis immortalibus, qui me non
accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam
posteris prodere.</quote>
               </p><p><milestone unit="chapter" n="8"/><reg>et</reg> melius Caecilius de sene alteri saeculo
prospiciente, quam illud idem:

<quote rend="blockquote"><l>edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti</l><l>adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,</l><l>quod diu vivendo multa quae non volt videt.</l></quote>

                  <pb n="p.34"/>

Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non
volt, saepe etiam adulescentia incurrit. <reg>illud</reg> vero
idem Caecilius vitiosius:

<quote rend="blockquote"><l>tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,</l><l>sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.</l></quote>

                  <reg>iucundum</reg> potius quam odiosum!</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p><reg>ut</reg> enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes
delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a
iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes
senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum
studia ducuntur; nec minus intellego me vobis quam
mihi vos esse iucundos. <reg>sed</reg> videtis, ut senectus
non modo languida atque iners non sit, verum etiam
sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale
scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita
fuit. <reg>quid</reg>, qui etiam addiscunt aliquid, ut et
Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie
aliquid addiscentem dicit senem fieri. <reg>et</reg> ego feci,
qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic
avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens,
ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis
uti videtis. <reg>quod</reg> cum fecisse Socratem in fidibus
audirem, vellem equidem etiam illud, discebant enim
fidibus antiqui, sed in litteris certe elaboravi.</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="9"/><reg>ne</reg> nunc quidem viris desidero adulescentis,

<pb n="p.36"/>

is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus
quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam.
<reg>quod</reg> est, eo decet uti et quidquid agis<note>agis <hi rend="italics">Reid;</hi> agas <hi rend="italics">MSS.</hi>
                  </note> agere pro
viribus. <reg>quae</reg> enim vox potest esse contemptior
quam Milonis Crotoniatae? <reg>qui</reg> cum iam senex
esset athletasque se exercentis in curriculo videret,
aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse,
<quote>at hi quidem mortui iam sunt.</quote> 
                  <reg>non</reg> vero tam isti,
quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam
es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. <reg>nihil</reg>
Sex. Aelius tale, nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibus
praescribebantur, quorum usque ad extremum
spiritum est provecta prudentia.</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>Orator metuo ne languescat senectute, est enim
munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et
virium. <reg>omnino</reg> canorum illud in voce splendescit
etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem
adhuc non amisi, et videtis annos. <reg>sed</reg> tamen est
decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa<note>persaepe ipsa <hi rend="italics">other Mss.;</hi> per se ipsa <hi rend="italics">L,Müller.</hi>
                  </note> sibi audientiam diserti senis composita<note>composita <hi rend="italics">edd.;</hi> compta <hi rend="italics">MSS., Müller.</hi>
                  </note> 
et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis
tamen Scipioni praecipere et Laelio. <reg>quid</reg> enim est
iucundius senectute stipata studiis iuventutis? </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>An
ne illas quidem viris senectuti relinquimus,<note>relinquimus <hi rend="italics">other Mss.;</hi> relinquemus <hi rend="italics">L, Müller.</hi>
                  </note> ut

<pb n="p.38"/>

adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus
instruat? <reg>quo</reg> quidem opere quid potest esse praeclarius? <reg>mihi</reg> vero et Cn. et P. Scipiones et avi tui
duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium
iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum
artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.</p><p><reg>etsi</reg> ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis
efficitur saepius quam senectute; libidinosa enim
et intemperans adulescentia effetum corpus tradit
senectuti.</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p><note>senectuti <hi rend="italics">Reid;</hi> senectutis <hi rend="italics">Mss.</hi>
                  </note> Cyrus quidem apud Xenophontem eo
sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex
esset, negat se umquam sensisse senectutem suam
imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset.
<reg>ego</reg> L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus
factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis,
ut adulescentiam non requireret. <reg>nihil</reg> necesse est
mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem
senile aetatique nostrae conceditur.</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="10"/><reg>videtisne</reg>,
ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus
suis praedicet? Tertiam enim aetatem hominum
videbat, nec erat ei verendum ne vera praedicans de
se nimis videretur aut insolens aut loquax. <quote><reg>etenim</reg>,</quote>
ut ait Homerus, <quote>ex eius lingua melle dulcior fluebat
oratio;</quote> quam ad suavitatem nullis egebat corporis

<pb n="p.40"/>

viribus. <reg>et</reg> tamen dux ille Graeciae nusquam optat
ut Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris, quod
si sibi acciderit, non dubitat quin brevi sit Troia
peritura.</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p><reg>sed</reg> redeo ad me. <reg>quartum</reg> ago annum et octogesimum: vellem equidem idem posse gloriari quod
Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem
eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut
quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim
aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M'. Glabrione consule; sed
tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non
afflixit senectus: non curia viris meas desiderat, non
rostra, non amici, non clientes, non hospites. <reg>nec</reg>
enim umquam sum assensus veteri illi laudatoque
proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu
velis senex esse. <reg>ego</reg> vero me minus diu senem
esse mallem quam esse senem ante quam essem.
<reg>itaque</reg> nemo adhuc convenire me voluit cui fuerim
occupatus.</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>At minus habeo virium quam vestrum utervis.
<reg>ne</reg> vos quidem T. Ponti centurionis viris habetis:
num idcirco est ille praestantior? <reg>moderatio</reg> modo
virium adsit et tantum quantum potest quisque
nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium.
<reg>olympiae</reg> per stadium ingressus esse Milo dicitur,
cum umeris sustineret bovem: utrum igitur has
corporis an Pythagorae tibi malis viris ingeni dari?

<pb n="p.42"/>

Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne
requiras: nisi forte adulescentes pueritiam, paulum
aetate progressi adulescentiam debent requirere.
<reg>cursus</reg> est certus aetatis et una via naturae eaque
simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas
est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas
iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p><reg>audire</reg> te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus
Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos:
cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino
non ascendere; cum autem equo, ex equo non
descendere; nullo imbri, nullo frigore adduci ut
capite operto sit; summam esse in eo corporis
siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et
munera. Potest igitur exercitatio et temperantia
etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.</p><p><milestone unit="chapter" n="11"/><reg>ne</reg> sint<note>ne sint <hi rend="italics">R, Reid;</hi> non sunt <hi rend="italics">LBIS, Müller.</hi>
                  </note> in senectute vires: ne postulantur
quidem vires a senectute. <reg>ergo</reg> et legibus et
institutis vacat aetas nostra muneribus eis quae non
possunt sine viribus sustineri. <reg>itaque</reg> non modo
quod non possumus, sed ne quantum possumus
quidem cogimur. </p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>At multi ita sunt imbecilli senes,
ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi

<pb n="p.44"/>

possint. At id quidem non proprium senectutis
vitium est, sed commune valetudinis. <reg>quam</reg> fuit
imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam
tenui aut nulla potius valetudine! <reg>quod</reg> ni ita
fuisset, alterum illud exstitisset lumen civitatis; ad
paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior
accesserat. <reg>quid</reg> mirum igitur in senibus, si infirmi
sunt aliquando, cum id ne adulescentes quidem
effugere possint?</p><p><reg>resistendum</reg>, Laeli et Scipio, senectuti est eiusque
vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum<note>morbum <hi rend="italics">Mss.;</hi> morborum <hi rend="italics">Müller.</hi>
                  </note> sic contra senectutem, habenda
ratio valetudinis, </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>utendum exercitationibus modicis,
tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur
vires, non opprimantur. <reg>nec</reg> vero corpori solum
subveniendum est, sed menti atque animo multo
magis. <reg>nam</reg> haec quoque, nisi tamquam lumini
oleum instilles, exstinguuntur senectute. <reg>et</reg> corpora
quidem exercitationum defetigatione ingravescunt,
animi autem exercitando<note>exercitando <hi rend="italics">other Mss.;</hi> exercendo <hi rend="italics">LER</hi>.</note> levantur. <reg>nam</reg> quos ait
Caecilius <quote>comicos stultos senes,</quote> hos significat
credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non
senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis. <reg>ut</reg> petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia,
quae deliratio appellari solet, senum levium est, non
omnium.</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p><reg>quattuor</reg> robustos filios, quinque filias, tantam

<pb n="p.46"/>

domum, tantas clientelas Appius regebat et caecus et
senex; intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti. <reg>tenebat</reg>
non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos:
metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes
habebant; vigebat in illa domo mos patrius et
disciplina. <note>in illa domo patrius mos et disciplina <hi rend="italics">Müller;</hi> in illo
animus patrius et disciplina <hi rend="italics">Reid, Moore.</hi>
                  </note> 
               </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>Ita enim senectus honesta est, si se ipsa
defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata
est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos.
<reg>ut</reg> enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic
senem in quo est aliquid adulescentis probo, quod
qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo
numquam erit.</p><p><reg>septimus</reg> mihi liber Originum est in manibus;
omnia antiquitatis monumenta colligo; causarum
illustrium, quascunque defendi, nunc cum maxime
conficio orationes; ius augurium pontificium civile
tracto; multum etiam Graecis litteris utor; Pythagoriorumque more, exercendae memoriae gratia,
quid quoque die dixerim audierim egerim commemoro
vesperi. <reg>hae</reg> sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis; in his desudans atque elaborans
corporis viris non magno opere desidero. <reg>adsum</reg>
amicis, venio in senatum frequens ultroque affero res
multum et diu cogitatas easque tueor animi, non

<pb n="p.48"/>

corporis viribus. <reg>quas</reg> si exsequi nequirem, tamen
me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem,
quae iam agere non possem; sed ut possim facit
acta vita. Semper enim in his studiis laboribusque
viventi non intellegitur quando obrepat senectus:
ita sensim sine sensu aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="12"/><reg>sequitur</reg> tertia vituperatio senectutis, quod
eam carere dicunt voluptatibus. O praeclarum munus
aetatis, si quidem id aufert a nobis, quod est in
adulescentia vitiosissimum! <reg>accipite</reg> enim, optimi
adulescentes, veterem orationem Archytae Tarentini,
magni in primis et praeclari viri, quae mihi tradita
est cum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo.
<reg>nullam</reg> capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius
voluptatis avidae libidines temere et effrenate ad
potiendum incitarentur.</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p><reg>hinc</reg> patriae proditiones,
hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus
clandestina colloquia nasci; nullum denique scelus,
nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum
non libido voluptatis impelleret; stupra vero et
adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis
illecebris nisi voluptatis; cumque homini sive natura
sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset,
huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum

<pb n="p.50"/>

quam voluptatem.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>