<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="1"/><quote rend="blockquote"><l>O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso</l><l>quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,</l><l part="I">ecquid erit praemi?</l></quote><reg>licet</reg> enim mihi versibus isdem affari te, Attice,
quibus affatur Flamininum

<quote rend="blockquote"><l>ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei,</l></quote>

quamquam certo scio non, ut Flamininum,

<quote rend="blockquote"><l>sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque,</l></quote>

novi enim moderationem animi tui et aequitatem,
teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed
humanitatem et prudentiam intellego. <reg>et</reg> tamen
te suspicor isdem rebus quibus me ipsum interdum
gravius commoveri, quarum consolatio et maior est
et in aliud tempus differenda.</p><pb n="p.10"/><p><reg>nunc</reg> autem visum est mihi de senectute aliquid
ad te conscribere,</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> hoc enim onere, quod mihi
commune tecum est, aut iam urgentis aut certe
adventantis senectutis et te et me ipsum levari
volo; etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut
omnia, et ferre et laturum esse certo scio. <reg>sed</reg>
mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu
occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum
communiter uteretur. <reg>mihi</reg> quidem ita iucunda
huius libri confectio fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam
et iucundam senectutem. <reg>numquam</reg> igitur laudari
satis digne philosophia poterit, cui qui pareat omne
tempus aetatis sine molestia possit degere.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>sed</reg> de ceteris et diximus multa et saepe dicemus:
hunc librum ad te de senectute misimus. <reg>omnem</reg>
autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo
Cius, parum enim esset auctoritatis in fabula, sed
M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet
oratio; apud quem Laelium et Scipionem facimus
admirantis, quod is tam facile senectutem ferat,
eisque eum respondentem; qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris,
attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. <reg>sed</reg> quid opus est
plura? <reg>iam</reg> enim ipsius Catonis sermo explicabit
nostram omnem de senectute sententiam.</p><pb n="p.12"/></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="2"/>SCIPIO. Saepe numero admirari soleo cum hoc
C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem,
M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime
quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus
se Aetna gravius dicant sustinere.</p><p>CATO. Rem haud sane, Scipio et Laeli, difficilem
admirari videmini. <reg>quibus</reg> enim nihil est in ipsis
opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas
gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt,
eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas
afferat. <reg>quo</reg> in genere est in primis senectus, quam
ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant
adeptam<note>adeptam <hi rend="italics">other MSS.</hi>; adepti <hi rend="italics">LE, Bait., Müller.</hi>
                  </note> ; tanta est stultitiae inconstantia atque
perversitas. <reg>obrepere</reg> aiunt eam citius quam putassent. <reg>primum</reg> quis coegit eos falsum putare? <reg>qui</reg>
enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae
adulescentia obrepit? <reg>deinde</reg> qui minus gravis
esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent,
quam si octogesimum? <reg>praeterita</reg> enim aetas
quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione<note>consolatione <hi rend="italics">EI, Halm.;</hi> consolatio <hi rend="italics">LP, Momms., Bait.</hi>
                  </note> 
permulcere posset stultam senectutem.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><reg>quocirca</reg> si sapientiam meam admirari soletis,
quae utinam digna esset opinione vestra nostroque
cognomine, in hoc sumus sapientes, quod naturam
optimam ducem tamquam deum sequimur eique
paremus; a qua non veri simile est, cum ceterae
partes aetatis bene discriptae sint, extremum actum

<pb n="p.14"/>

tamquam ab inerti poeta esse neglectum. <reg>sed</reg>
tamen necesse fuit esse aliquid extremum et,
tamquam in arborum bacis terraeque fructibus,
maturitate tempestiva quasi vietum et caducum,
quod ferendum est molliter sapienti. <reg>quid</reg> est enim
aliud gigantum modo bellare cum dis nisi naturae
repugnare?</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>LAELIUS. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut
etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam
speramus, volumus quidem certe, senes fieri, multo
ante a te didicerimus quibus facillime rationibus
ingravescentem aetatem ferre possimus.</p><p>CATO. Faciam vero, Laeli, praesertim si utrique
vestrum, ut dicis, gratum futurum est.</p><p>LAELIUS. Volumus sane, nisi molestum est, Cato,
tamquam longam aliquam viam confeceris, quam
nobis quoque ingrediendum sit, istuc, quo pervenisti,
videre quale sit.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="3"/>CATO. Faciam ut potero, Laeli. <reg>saepe</reg> enim
interfui querellis aequalium meorum, pares autem
vetere proverbio cum paribus facillime congregantur,
quae C. Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulares, nostri fere aequales, deplorare solebant,
tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam
nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a
quibus essent coli soliti; qui mihi non id videbantur

<pb n="p.16"/>

accusare, quod esset accusandum. <reg>nam</reg> si id culpa
senectutis accideret, eadem mihi usu venirent reliquisque omnibus maioribus natu, quorum ego
multorum cognovi senectutem sine querella, qui se
et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent
nec a suis despicerentur. <reg>sed</reg> omnium istius modi
querellarum in moribus est culpa, non in aetate.
<reg>moderati</reg> enim et nec difficiles nec inhumani senes
tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem
et inhumanitas omni aetati molesta est.</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>LAELIUS. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit
quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem
tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non
posse multis contingere.</p><p>CATO. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed
nequaquam in isto sunt omnia; ut Themistocles
fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum
ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum: <quote>nec hercule,</quote> inquit, <quote>si ego
Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis,<note><hi rend="italics">LE add</hi> esses <hi rend="italics">after</hi> Atheniensis.</note> clarus
umquam fuisses.</quote> 
                  <reg>quod</reg> eodem modo de senectute
dici potest; nec enim in summa inopia levis esse
senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti
etiam in summa copia non gravis.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p><reg>aptissima</reg> omnino sunt, Scipio et Laeli, arma
senectutis artes exercitationesque virtutum, quae
in omni aetate cultae, cum diu multumque vixeris,

<pb n="p.18"/>

mirificos ecferunt fructus, non solum quia numquam
deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id quidem maximum est, verum etiam quia
conscientia bene actae vitae multorumque bene
factorum recordatio iucundissima est.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="4"/><reg>ego</reg> Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit,
senem adulescens ita dilexi, ut aequalem. <reg>erat</reg>
enim in illo viro comitate condita gravitas, nec
senectus mores mutaverat. <reg>quamquam</reg> eum colere
coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam
aetate provectum. <reg>anno</reg> enim post consul primum
fuerat quam ego natus sum, cumque eo quartum
consule adulescentulus miles ad Capuam profectus
sum quintoque anno post ad Tarentum. <reg>quaestor</reg>
deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum
quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de
donis et muneribus fuit. <reg>hic</reg> et bella gerebat ut
adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem
iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat;
de quo praeclare familiaris noster Ennius:

<quote rend="blockquote"><l>unus homo nobis cunctando restituit rem;</l><l>noenum<note>noenum <hi rend="italics">Lachmann;</hi> non enim <hi rend="italics">MSS.</hi>
                        </note> rumores ponebat ante salutem;</l><l>ergo plusque<note>plusque <hi rend="italics">Bernays;</hi> postque <hi rend="italics">MSS.</hi>
                        </note> magisque viri nunc gloria claret.</l></quote>
               </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit!
<reg>cum</reg> quidem me audiente Salinatori, qui amisso

<pb n="p.20"/>

oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti,
<quote>mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti</quote>; <quote>certe,</quote>
inquit ridens, <quote>nam nisi tu amisisses, numquam
recepissem.</quote> 
                  <reg>nec</reg> vero in armis praestantior quam
in toga; qui consul iterum, Sp. Carvilio collega
quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit,
restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra
senatus auctoritatem dividenti; augurque cum esset,
dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae pro
rei publicae salute gererentur; quae contra rem
publicam ferrentur, contra auspicia ferri.</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><reg>multa</reg> in eo viro praeclara cognovi, sed nihil
admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit,
clari viri et consularis. <reg>est</reg> in manibus laudatio,
quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus? <reg>nec</reg> vero ille in luce modo atque in oculis
civium magnus, sed intus domique praestantior.
<reg>qui</reg> sermo, quae praecepta! <reg>quanta</reg> notitia antiquitatis, scientia iuris auguri! <reg>multae</reg> etiam, ut in
homine Romano, litterae: omnia memoria tenebat
non domestica solum, sed etiam externa bella. <reg>cuius</reg>
sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem, id quod evenit, illo exstincto fore unde discerem neminem.</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><milestone unit="chapter" n="5"/><reg>quorsum</reg><note>quorsum <hi rend="italics">other Mss.;</hi> quorsum <hi rend="italics">L.</hi>
                  </note> igitur haec tam multa de Maximo?

<pb n="p.22"/>

Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse
talem senectutem. <reg>nec</reg> tamen omnes possunt esse
Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut
pedestris navalisve pugnas, ut bella a se gesta, ut
triumphos recordentur. <reg>est</reg> etiam quiete et pure
atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus,
qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo
anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui
eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto
nonagesimo anno scripsisse dicit vixitque quinquennium postea; cuius magister Leontinus Gorgias
centum et septem complevit annos, neque umquam
in suo studio atque opere cessavit. <reg>qui</reg>, cum ex
eo quaereretur cur tam diu vellet esse in vita, <quote>nihil
habeo,</quote> inquit, <quote>quod accusem senectutem.</quote> 
               </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><reg>praeclarum</reg> responsum et docto homine dignum!</p><p><reg>sua</reg> enim vitia insipientes et suam culpam in
senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius
modo mentionem feci, Ennius:

<quote rend="blockquote"><l>sic ut fortis equus, spatio qui saepe supremo</l><l>vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.</l></quote>

                  <reg>equi</reg> fortis et victoris senectuti comparat suam;
quem quidem probe meminisse potestis; anno enim
undevicesimo post eius mortem hi consules, T.
Flamininus et M'. Acilius, facti sunt; ille autem
Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est,
cum ego quinque et sexaginta annos natus legem

<pb n="p.24"/>

Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem.<note>suasissem <hi rend="italics">other Mss.;</hi> suasisset <hi rend="italics">P;</hi> suasi sed <hi rend="italics">Forch.,
Müller.</hi>
                  </note> 
Annos septuaginta natus, tot enim vixit Ennius,
ita ferebat duo quae maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur.</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><reg>etenim</reg>, cum complector animo, quattuor reperio
causas cur senectus misera videatur: unam, quod
avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat
infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte.
<reg>earum</reg>, si placet, causarum quanta quamque sit
iusta una quaeque videamus.</p><p><milestone unit="chapter" n="6"/>A rebus gerendis senectus abstrahit. <reg>quibus</reg>?
An eis, quae iuventute geruntur et viribus? <reg>nullaene</reg> igitur res sunt seniles, quae vel infirmis corporibus animo et mente administrentur? <reg>nihil</reg> ergo
agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer
optimi viri fili mei? <reg>ceteri</reg> senes, Fabricii Curii
Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate
defendebant, nihil agebant?</p><p><reg>ad</reg> Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut
caecus esset; </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>tamen is, cum sententia senatus
inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum,
non dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus
est Ennius:

<quote rend="blockquote"><l>quo vobis mentes, rectae quae stare solebant</l><l>antehac, dementis sese flexere viai?</l></quote>

ceteraque gravissime, notum enim vobis carmen est,

<pb n="p.26"/>

et tamen ipsius Appi exstat oratio. <reg>atque</reg> haec ille
egit septemdecim annis post alterum consulatum,
cum inter duos consulatus anni decem interfuissent
censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex
quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse,
et tamen sic a patribus accepimus.</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> igitur afferunt qui in re gerenda versari
senectutem negant, similesque sunt ut si qui
gubernatorem in navigando nihil agere dicant,
cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii
sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus
sedeat in puppi; non faciat ea, quae iuvenes; at
vero multo maiora et meliora facit. <reg>non</reg> viribus
aut velocitate aut celeritate corporum res magnae
geruntur, sed consilio auctoritate sententia, quibus
non modo non orbari, sed etiam augeri senectus
solet.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p><reg>nisi</reg> forte ego vobis, qui et miles et tribunus et
legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero.
At senatui quae sint gerenda praescribo et quo
modo; Carthagini male iam diu cogitanti bellum
multo ante denuntio, de qua vereri non ante desinam
quam illam excisam esse cognovero. <reg>quam</reg> palmam
utinam di immortales,</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>Scipio, tibi reservent, ut avi
relliquias persequare, cuius a morte tertius hic et
tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes

<pb n="p.28"/>

excipient anni consequentes. <reg>anno</reg> ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset.
<reg>num</reg> igitur, si ad centesimum annum vixisset,
senectutis eum suae paeniteret? <reg>nec</reg> enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus
gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae
nisi essent in senibus, non summum consilium
maiores nostri appellassent senatum. <reg>apud</reg> Lacedaemonios quidem ei, </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>qui amplissimum magistratum
gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur, senes. <reg>quod</reg>
si legere aut audire voletis externa, maximas res
publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus
sustentatas et restitutas reperietis.

<quote rend="blockquote"><l><reg>cedo</reg> qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?</l></quote>

sic enim percontantur<note>ut est <hi rend="italics">after</hi> percontantur <hi rend="italics">in MSS., generally omitted by</hi>
                     <hi rend="italics">editors.</hi>
                  </note> in Naevi poetae Lupo.<note>Lupo <hi rend="italics">Ribbeck, Bennett, Mommsen;</hi> Ludo <hi rend="italics">MSS.</hi>
                  </note> 
Respondentur et alia et hoc in primis:

<quote rend="blockquote"><l>proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli.</l></quote>

                  <reg>temeritas</reg> est videlicet florentis aetatis, prudentia
senescentis.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>