<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:78-84</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:78-84</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p>Haec est una contentio quae adhuc
permanserit. nam<note><hi rend="italics">ss. cf. p. 59, 28 ss.</hi></note> illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. licebat enim 'nihil percipere et tamen opinari'; quod a
Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus
quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab
eo disputatum quam probatum puto.</p><p>Sed id omittamus. illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut<note><hi rend="italics">cf. p. 60, 20</hi></note> si ostendero nihil posse percipi tu concedas
numquam adsensurum esse.</p><milestone unit="chapter" n="25"/><p/></div><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p>Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus
quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco
defendis.<note><hi rend="italics">cf. p. 36, 24 ss.</hi></note> quod ne id<note><w>id</w> ita <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> facere posses, idcirco heri non
necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu
autem te negas infracto remo neque columbae collo
commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non
esse id quod videatur, et in columba pluris videri
colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea
diximus? 'Maneant illa omnia; †lacerat<note>lecerat B laceratur <hi rend="italics">Mdv. apud Ha. p. 854</hi> lacera est <hi rend="italics">Ha.</hi> laborat <hi rend="italics">Ern.</hi> iaceat <hi rend="italics">dett. Mdv. em. 175</hi> iacet (<hi rend="italics">sed</hi> manent) <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> ista causa;
veracis<note><hi rend="italics">add. Reitz.</hi> (<hi rend="italics">ante</hi> veracis <hi rend="italics">Or.</hi>) <hi rend="italics">et adversarium loqui statuit</hi>
                  </note> suos esse sensus dicit <add>Epicurus</add>'. Igitur
semper auctorem habes, et<note>et <hi rend="italics">om.</hi> V</note> eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittit<note>demittit <hi rend="italics">Asc.</hi> dim- AVB<hi rend="sup">2</hi> -ite B<hi rend="sup">1</hi> 
                     <hi rend="italics">cf. p. 77, 18 nat. eor. 1, 70</hi>
                  </note> Epicurus, si
unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam
esse credendum.
</p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p>hoc est verum esse, confidere suis
testibus et †inportata<note>importune F<hi rend="sup">2</hi> in re probata <hi rend="italics">Bai.</hi>
                  </note> insistere; itaque Timagoras
Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset
duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim
esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid

<pb n="p.66"/>

sit, non quid videatur. Sic<note><w>sic</w> sit <hi rend="italics">dett. Goer.</hi> sed <hi rend="italics">dett. Ald.</hi> 
                     <del><hi rend="italics">B</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse
alia falsa, qui ea distinguis?<note>quie addistinguis B<hi rend="sup">1</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur.<note>desine (quaeso <hi rend="italics">om.</hi>) ... nascuntur <hi rend="italics">Hier. adv. Pelag. 1, 14, cf. idem epist. 84, 4, 1 aug. util. cred. 1, 5</hi>
                  </note> 'Si'<note><hi rend="italics">cf. p. 36, 25 ss.</hi></note> inquis
'deus te interroget <quote>sanis modo et integris sensibus
num amplius quid desideras</quote>,<note>desideres B<hi rend="sup">p</hi> 
                     <hi rend="italics">Lbm.</hi>
                  </note> quid respondeas?' Utinam quidem roget: audies quam nobiscum male †agerent.<note>audiet ... egerit <hi rend="italics">dett. Bai.</hi> audies ... agi dicerem <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note> ut enim vera videamus, quam longe videmus?<note>videmus <hi rend="italics">cod. Urs. Lall.</hi> uidebimus AVB</note>
ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem
video <add>Pompeiani, ipsum</add>
                  <note><hi rend="italics">add. Pl.</hi></note> Pompeianum non cerno,
neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P.<note><w>P.</w> p A<hi rend="sup">1</hi> o V <hi rend="italics">om.</hi> BA<hi rend="sup">2</hi> C. <hi rend="italics">dett. (?) Goer.</hi>
                  </note> Avianium<note>auianum B</note> fortasse in porticu Neptuni ambulantem non
videmus.
</p></div><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p>'At ille nescio qui, qui in scholis nominari
solet, mille et octingenta<note>octoginta M (<hi rend="italics">cf. Plin. nat. 7, 85</hi>)</note> stadia quod abesset videbat.' Quaedam volucres longius; responderem igitur
audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse
contentum. dicit<note>dicet <hi rend="italics">dett. Asc.</hi>
                  </note> me acrius videre quam illos<note>illos <hi rend="italics">dett. Ven.</hi> ullos AVB<hi rend="sup">2</hi> -us B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> pisces
fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem
sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt;
ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur.
'At amplius non desideramus.' Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam<note>tamen AV<hi rend="sup">1</hi>B</note> quererer<note>quererer <hi rend="italics">Ald.</hi> quereretur V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> quaer- AV<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> cum deo
quod parum longe quam quod falsum viderem.<note>viderem <hi rend="italics">Ald.</hi> -ret AVB</note> videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui
in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur

<pb n="p.67"/>

ita videatur; quam ut maxime inveneris,<note>inueniris A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> quod haut
scio an non possis, non tu verum testem<note><w>tu</w> te <hi rend="italics">Lb.</hi>; <add>te</add> testem <hi rend="italics">Dav.</hi>
                  </note> habere, sed
eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.
	<milestone unit="chapter" n="26"/>
               </p></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p>Quid ego de nave; vidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest<note>potest <add>esse</add> V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> sole maius,
quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram:<note><hi rend="italics">cf. Lact. inst. 3, 23, 12</hi></note> quantulus nobis
videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus<note><hi rend="italics">Epic. ad Pythoclem Diog. L. 10, 91</hi></note> autem
posse putat<note>putat <hi rend="italics">Asc.</hi>
                     <hi rend="sup">2</hi> -ant AVB</note> etiam minorem esse eum quam videatur,
sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse,
vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil
mentiantur <del>tamen</del> aut non multum — mentiantur<note>tamen <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> 
                     <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi> (tamen ... mentiantur <hi rend="italics">om.</hi> V<hi rend="sup">1</hi>; aut non multum aut nihil mentiantur V<hi rend="sup">2</hi>)</note>
                  <add>tamen</add>: ubi igitur illud est 'semel'?<note><hi rend="italics">add. Pl.</hi> '<add>si</add> semel <hi rend="italics">Pl., cf. p. 65, 24 s.</hi>
                  </note> — sed ab hoc
credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne<note>qui ne A<hi rend="sup">2</hi>VB<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del> quin ne <hi rend="italics">Ha.</hi>
                  </note> nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari
quidem possit, tamen nobis stare videatur.
</p></div><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p>Sed ut
minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo<note>paruulis A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B</note>
lis sit.<note>sit <hi rend="italics">Dav.</hi> sitis AVB</note> Quattuor sunt capita quae concludant nihil
esse quod nosci<note>cognosci <hi rend="italics">Lbm.</hi>
                  </note> percipi conprehendi possit, de quo
haec tota quaestio est. e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi,
tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse
ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum
nullum esse visum verum a sensu profectum cui non
adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit
quodque percipi non possit. horum quattuor capitum
secundum et tertium omnes concedunt; primum Epicurus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque

<pb n="p.68"/>

conceditis; omnis<note>omnes A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> pugna de quarto est.
</p></div><div type="textpart" n="84" subtype="section"><p>Qui igitur
P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre
putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi
non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a
falso; qua distinctione sublata quam haberet in<note><w>in</w> m. A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> C.<note>C. <hi rend="italics">om.</hi> VB<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> Cotta,
qui bis cum<note>cum <add>P.</add> 
                     <hi rend="italics">dett. Dav.</hi>
                  </note> Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi
notam quae falsa esse non possit?<note>posset <hi rend="italics">dett. Dav.</hi>
                  </note> negas<note><hi rend="italics">cf. p. 53, 23</hi></note> tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino,
sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe
potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio
illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris
qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua
dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.

</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>