<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:43-49</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:43-49</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p>Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt
remotissimam. definitiones enim et partitiones et
horum<note>harum <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque<note>dissimilitudines <hi rend="italics">om.</hi> AB, que <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> et earum tenuis et acuta distinctio
fidentium est hominum illa vera et firma et certa
esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo
magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si
cum aliquid definierint<note>definient B</note> roget eos quispiam num illa
definitio possit in aliam rem transferri quamlubet:<note>quam iubet A<hi rend="sup">1</hi>VB<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> si
posse dixerint, quid <del>enim<note><hi rend="italics">del. Asc.</hi><hi rend="sup">2</hi></note>
                  </del> dicere habeant cur ila vera
definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel
illa vera†<note>vero V<hi rend="sup">1</hi> a vero V<hi rend="sup">2</hi>; vel <hi rend="italics">om. dett. Dav.</hi> vel illa <hi rend="italics">del. Kay.</hi> vera <hi rend="italics">om. Ven.</hi> vel vera <hi rend="italics">del. Ha.</hi>
                  </note> definitio transferri non possit in falsum,
quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod
minime illi volunt. Eadem dici poterunt<note>poterunt M<hi rend="sup">2</hi> -rint A<hi rend="sup">2</hi>B potuerint A<hi rend="sup">1</hi>V</note> in omnibus
partibus.
</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>si enim dicent ea de quibus disserent<note>disserant <hi rend="italics">Ern.</hi>
                  </note> se
dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt
longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est.
Nam concludi argumentum non potest nisi is quae
ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa
eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisa<note>insa <hi rend="italics">dett. Man.</hi> uisa AVB</note> et progressa ratio hoc efficiet,
nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam
quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis

<pb n="p.49"/>

est istorum oratio qui omnia non tam esse quam
videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec
duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum
volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem,
inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum
sumpseras tamquam interesset: ita priore<note>priori A<hi rend="sup">2</hi>VB<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> posterius,
posteriore<note>posteriori A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> superius convincitur.<note>conuincitur <hi rend="italics">Pl.</hi> coniungitur AV<hi rend="sup">1</hi>B non i- V<hi rend="sup">2</hi>
                  </note>
               </p><p/></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil
nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus.
Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis
magnam habet vim, ut<note><hi rend="italics">cf. p. 35, 21</hi></note> ipsa per sese ea quae sint
nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus
in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam
opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara
sint ipsa per sese quasi praestrigiis<note>praestigiis A<hi rend="sup">2</hi>V<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi><hi rend="italics">V</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> quibusdam et
captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire
erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri
cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;<note>proficit A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

	<milestone unit="chapter" n="15"/>
	              </p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>Quam ob rem cum
duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur<note>adversatur <hi rend="italics">dett. Ald.</hi>
                  </note> enim primum quod parum defigunt animos
et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta
luce ea circumfusa sint<note>sint <hi rend="italics">Dav.</hi> sunt AVB</note> possint agnoscere; alterum
est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere
non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et
ea quae pro perspicuitate responderi possunt<note>possint <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> in
promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum

<pb n="p.50"/>

captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>Exponam igitur generatim argumenta eorum,
quoniam ipsi etiam illi<note>illa B<hi rend="sup"><hi rend="italics">c</hi></hi>
                  </note> solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae
omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur,
eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint.
'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo,
velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis
auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari
a<note>a <hi rend="italics">om.</hi> V</note> Stoicis, quos contra disputant) — quaerunt<note>quaerunt <add>ergo</add> 
                     <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note> quonam
modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit
probabilia, quae autem plane proxume<note><hi rend="italics">aut</hi> plane <hi rend="italics">aut</hi> prox. <hi rend="italics">del. Dur.</hi>
                  </note> ad verum
accedant<note>accedant <hi rend="italics">Lb.</hi> -unt AVB</note> efficere non possit, aut si ea quoque possit
cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur
tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit<note><add>inter</add> sit <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> omnino.

</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p>'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea
declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel
dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri
simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non
internoscat vera illa visa sint<note>nonnumquam (A<hi rend="sup">2</hi>), v. s. est <hi rend="italics">Mdv.,</hi> non in <add>tellegitis</add> quam <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note> anne falsa, sed ut in
is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et
exalbescerent vel ipsi per se motu<note>motus B<hi rend="sup">1</hi>
                     <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>
                  </note> mentis aliquo vel
obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui
distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam
interesset <add>inter</add>
                  <note><hi rend="italics">add.</hi> A<hi rend="sup">2</hi> 
                     <add>in</add> B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> intestinum et oblatum. 'Postremo
si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio
est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile
internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem<note>sapiente A<hi rend="sup">1</hi>V<hi rend="sup">1</hi> -tis B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> in furore sustinere
se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio
appareat.'</p><milestone unit="chapter" n="16"/><p/></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem

<pb n="p.51"/>

et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei
disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed
ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur
aut demitur: soritas hoc vocant, qui<note>quia <hi rend="italics">dett. Lb.</hi>
                  </note> acervum efficiunt
uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus.
sic enim ascenditis: 'si tale visum obiectum est a
deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde
veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo
ut nihil inter hoc et illud intersit.' huc si perveneris
me tibi primum quidque concedente, meum vitium
fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>