<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:113-119</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1:113-119</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi046.perseus-lat1"><div type="textpart" n="113" subtype="section"><p>respondet
mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne<note>ne <hi rend="italics">Ald.</hi> nec ANB</note> Xenocrates
quidem aut Polemo, sed hi<note>hi <hi rend="italics">Pl.</hi> mihi A<hi rend="sup">1</hi>NB <hi rend="italics">del.</hi> A<hi rend="sup">3</hi>
                  </note> minores,<note>minores A<hi rend="sup">2</hi> -rem NB minor est A<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> tale verum quale
falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito<note>incognito A<hi rend="sup">2</hi> -tio <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>NB</note> nimirum<note>nimirum <hi rend="italics">Lb.</hi> nem- A<hi rend="sup">1</hi>NB nec m- A<hi rend="sup">3</hi>
                  </note> adsentiar id est opinabor. hoc
mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos
negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet,
vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita
iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae
memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo
tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur
quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset
verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante
Zenonem magno opere defensum est;<note>est A<hi rend="sup">2</hi>NB <hi rend="italics">om.</hi> A<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> ego tamen
utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed
ita plane probo.</p><milestone unit="chapter" n="36"/><p/></div><div type="textpart" n="114" subtype="section"><p>Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas,
mores fingas, fines bonorum malorumque constituas,
officia describas,<note>discribas <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> quam vitam ingrediar definias, idem-

<pb n="p.84"/>

que etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te
et artificium traditurum — perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner?
quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas
si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias
si dixeris tuam; atqui<note>atqui NB<hi rend="sup">2</hi> adq- B<hi rend="sup">1</hi> atque A</note> ita dicas necesse est. Neque
vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet.
</p></div><div type="textpart" n="115" subtype="section"><p>age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem
esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos
familiares, tam bonos tam inter se amantes viros:
Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi,
qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem
et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit.
'Nostra' inquies 'sola vera sunt'. Certe sola, si vera;
plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum
igitur nos inpudentes, qui labi nolumus,<note>uolumus A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi> nolimus <hi rend="italics">dett. Ha.</hi>
                  </note> an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia?
'Non me quidem' inquit 'sed sapientem dico scire.'
Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina.
hoc primum quale est,<note>est A<hi rend="sup">2</hi>B <hi rend="italics">om.</hi> N<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente
loquamur, de<note><hi rend="italics">cf. p.</hi> (<hi rend="italics">54, 24.</hi>) <hi rend="italics">59, 4. 79, 12</hi>
                  </note> quo ut saepe iam dixi omnis<note>omnes A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> haec quaestio est.</p><p/></div><div type="textpart" n="116" subtype="section"><p>In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet
ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si planet
quae de natura rerum sint quaesita videamus — vel,
ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore
ut sibi se ilia scire persuaserit? non quaero rationes
eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus
huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi
necessitatem; geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui<note>qui NB quia A</note> omnia vobis
quae describunt probant. non quaero ex his illa initia

<pb n="p.85"/>

mathematicorum, quibus non concessis<note>non concessis <hi rend="italics">dett. Rom. Ven.</hi> non cessis FB<del><hi rend="italics">A</hi><hi rend="sup">1</hi></del> conc- A<hi rend="sup">3</hi>N</note> digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem
nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in
quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum<note>liniamentum <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>NB -ta A<hi rend="sup">2</hi> -to B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> 
                  <add>longitudinem</add> sine ulla<note><hi rend="italics">add. Urs. sed om.</hi> sine ulla</note> latitudine<note><add>atque omni altitudine</add><hi rend="italics">Pl.</hi></note> ** carentem. haec cum
vera esse concessero, si adigam ius<note>adigam ius <hi rend="italics">Man.</hi> adiciamus AB</note> iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit eas quibus efficitur multis
partibus solem maiorem esse quam terrain, iuraturum
putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet
esse, contempserit.
</p></div><div type="textpart" n="117" subtype="section"><p>Quod si geometricis rationibus
non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos
ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat
philosophorum — aut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed
longum est; quaero tamen quem sequatur. finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam<note><w>quam</w> qua A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> potissimum sententiam<note>sententia A<hi rend="sup">2</hi>B</note> 
                  <del>melius<note><hi rend="italics">del. Dav.</hi></note>
                  </del> eliget <add>et</add>
                  <note><hi rend="italics">add. Crat.</hi><add>aut</add> N</note> disciplinam?
etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio divino: quem unum e physicis potissimum probabit?<note>probabimus AB<hi rend="sup">2</hi> -bitis N</note> nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus
omnia constant videamus quem probet; est enim inter
magnos homines summa dissensio.
	<milestone unit="chapter" n="37"/>
               </p></div><div type="textpart" n="118" subtype="section"><p>Princeps<note>p. 86, 17 <hi rend="italics">cf. Aug. c. Iul. 5, 15, 75 (ex Iul.)</hi>
                  </note> Thales
unus e septem, cui sex reliquos concessisse<note>concessisse <hi rend="italics">Io. Scala et Man.</hi> consensisse AB</note> primas<note>primas <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>NB<hi rend="sup">1</hi> -mos A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note>
ferunt, ex aqua dixit constare omnia. at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit; is enin
infinitatem<note>ad hoc A. popularis...his e. inf. <hi rend="italics">Non. p. 122</hi> (infinitatem)</note> naturae dixit esse e qua omnia gigneren-

<pb n="p.86"/>

tur. post eius auditor Anaximenes infinitum aera,
sed ea quae ex eo orerentur<note>orirentur A<hi rend="sup">2</hi>NB<hi rend="sup">2</hi>
                     <del><hi rend="italics">B</hi><hi rend="sup">1</hi></del>
                  </note> definita; gigni autem
terram aquam ignem, tum ex iis omnia. Anaxagoras
materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter
se<note>se <add>et</add> 
                     <hi rend="italics">ett. Lb.</hi>
                  </note> minutas, eas primum<note>primo <hi rend="italics">Mue.</hi>
                  </note> confusas postea in ordinem 5
adductas mente<note><add>a</add> mente <hi rend="italics">Lb.</hi>
                  </note> divina. Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et
id esse deum neque natum umquam<note>umquam <hi rend="italics">dett. Ald.</hi> umquam quicquam N usquam AB</note> et sempiternum,
conglobata figura. Parmenides ignem qui moveat, terram quae ab eo formetur. Leucippus plenum et inane.
Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris.
Empedocles<note>empedocles F<hi rend="sup">2</hi> imp- AB</note> haec pervolgata et nota quattuor. Heraclitus ignem. Melissus hoc<note><w>hoc</w> omne <hi rend="italics">Pl.</hi>
                  </note> quod esset infinitum et
inmutabile et fuisse semper et fore. Plato<note><hi rend="italics">Plato Tim. 51 A</hi></note> ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse
censet a deo sempiternum. Pythagorei e<note>e <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi> ex N <hi rend="italics">Om.</hi> A<hi rend="sup">2</hi>B</note> numeris et
mathematicorum initials proficisci volunt omnia. Ex
is eliget<note>eleget A<hi rend="sup">1</hi>B</note> vester sapiens unum aliquem credo quem
sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.
</p></div><div type="textpart" n="119" subtype="section"><p>quamcumque vero sententiam
probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea
quae sensibus, nec magis adprobabit nunc<note>nunc <hi rend="italics">Asc.</hi> num AB</note> lucere quam,
quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem,
habere mentem quae et<note>et<hi rend="sup">1</hi> 
                     <hi rend="italics">om.</hi> B</note> se et ipsum fabricata sit et
omnia moderetur moveat regat; erit ei persuasum
etiam solemn lunam stellas omnes terram mare deos
esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia
ea permanet<note>permanet <hi rend="italics">A</hi>
                     <hi rend="sup">1</hi>NB<hi rend="sup">1</hi> -meet A<hi rend="sup">2</hi>B<hi rend="sup">2</hi>
                  </note> et transeat; fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret. 
	<milestone unit="chapter" n="38"/>sint ista vera (rides
enim iam me fateri aliquid esse veri), conprendi ea
tamen et percipi nego. cum enim tuus iste Stoicus

<pb n="p.87"/>

sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet<note><hi rend="italics">cf. Plut. Cic. 24, 5</hi></note> flumen<note><hi rend="italics">Amm. 27, 4, 8</hi> Aristotelen ut tullius ait fundentem aureum flumen</note> orationis aureum fundens Aristoteles<note><hi rend="italics">Aristot. de philosophia</hi> (<hi rend="italics">fr. 22 R.</hi>)</note> qui ilium desipere
dicat; neque enim ortum esse umquam mundum, quod
nulla tuerit novo oonsilio inito<note>inito <hi rend="italics">Vict.</hi> -tio AB</note> tam praeclari operis
inceptio, et ita esse eum undique aptum<note>aptum <hi rend="italics">Rom.</hi> apertum AB</note> ut nulla vis
tantos queat motus mutationemque moliri,<note>moleri A<hi rend="sup">1</hi>B<hi rend="sup">1</hi>
                  </note> nulla senectus diuturnitate temporum existere ut hic ornatus
umquam dilapsus occidat. tibi hoc repudiare, illud
autem superius sicut caput<note>apud A<hi rend="sup"><hi rend="italics">p</hi></hi> -t B<hi rend="sup">1</hi> capud N</note> et famam<note>famam N flammam A<hi rend="sup">1</hi>B (e flamma tuum A<hi rend="sup">2</hi>)</note> tuam defendere
necesse erit: mihi<note><add>cum</add> mihi <hi rend="italics">dett. Goer.</hi>
                  </note> ne ut dubitem quidem<note>quidem <hi rend="italics">dett. Ven.</hi> quid AB</note> relinquatur?<note>relinquetur <hi rend="italics">Man.</hi>
                  </note>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>