<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:41-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1:41-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat1"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p><reg>similitudo</reg> sequitur, quae late patet, sed oratoribus et
philosophis magis quam vobis. Etsi enim omnes loci sunt
omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen 
aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius.

<pb n="p.4012"/>

Itaque genera tibi nota sint; ubi autem eis utare, quae-
stiones ipsae te admonebunt. </p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p><reg>sunt</reg> enim similitudines 
quae ex pluribus conlationibus perveniunt quo volunt hoc
modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui
mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procura-
tor. Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur
inductio, quae Graece <foreign xml:lang="greek">e)pagwgh\</foreign> nominatur, qua plurimum
est usus in sermonibus Socrates. </p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p><reg>alterum</reg> similitudinis 
genus conlatione sumitur, cum una res uni, par pari com-
paratur hoc modo: Quem ad modum, si in urbe de finibus
controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse
quam urbis<note>quia... urbis <hi rend="italics">secl. Friedrich. Loco medetur Madvig Adv.
Crit.</hi> ii. 192</note>, finibus regendis adigere arbitrum non possis,
sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis
agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non
possis. </p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p><reg>ex</reg> eodem similitudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus
est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus
esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam
tutelam venisset, hereditatem obtinuissent<note>qui... obtinuissent <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>: heredem
... obtineret <hi rend="italics">Manutius</hi>: qui cum ... instituti essent <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note>. Quae com-
memoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo
uti multum soletis. </p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p><reg>ficta</reg> enim exempla similitudinis
habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra;
quamnquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge
mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non
potest. Num idcirco id eius factum est qui accepit? aut
num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit ? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum
est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis exciten-
tur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei
gratia dicatur aut minuendae, quae <foreign xml:lang="greek">u(perbolh\</foreign> dicitur, multa
alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem

<pb n="p.4013"/>

tamen ex locis, ut ante dixi, et <del>in<note>in <hi rend="italics">om. codd.</hi>
                     </note>
                  </del> maximis et minimis <del>in<note>in minimis <hi rend="italics">Of</hi>: in <hi rend="italics">om. V</hi>
                     </note>
                  </del>
quaestionibus argumenta ducuntur.</p><p><milestone n="11" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p><reg>sequitur</reg> similitudinem differentia rei maxime contraria
superiori; sed est eiusdem dissimile et simile invenire.
Eius generis haec sunt: Non, quem ad modum quod 
mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas,
item, quod pupillo aut pupillae debeas, recte possis eodem
modo solvere. </p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p><reg>deinceps</reg> locus est qui e contrario dicitur.
Contrariorum autem genera plura; unum eorum quae in
eodem genere plurimum differunt, ut sapientia stultitia. 
Eodem autem genere dicuntur quibus propositis occurrunt
tamquam e regione quaedam contraria, ut celeritati tarditas,
non debilitas. Ex quibus contrariis argumenta talia existunt: Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur et
bonitatem si malitiam. Haec quae ex eodem genere 
contraria sunt appellantur adversa<note>adversa <hi rend="italics">Of</hi>:
diversa <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p><reg>sunt</reg> enim alia con-
traria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci
appellant <foreign xml:lang="greek">sterhtika/.</foreign> Praeposito enim ' in' privatur verbum
ea vi, quam haberet si 'in' praepositum non fuisset, dignitas
indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis eiusdem, 
quorum tractactio est eadem quae superiorum quae adversa
dixi. </p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p><reg>nam</reg> alia quoque sunt contrariorum genera, velut ea
quae cum aliquo conferuntur, ut duplum simplum, multa
pauca, longum breve, maius minus. Sunt etiam illa valde
contraria quae appellantur negantia; ea<note>ea <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> 
                  <foreign xml:lang="greek">a)pofatika\</foreign> Graece<note>Graece <hi rend="italics">AOf</hi>: Graeci <hi rend="italics">codd.</hi>:
(<foreign xml:lang="greek">a)pofatika\</foreign> Graeci) aientibus <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note>, 
contraria aientibus: Si hoc est, illud non est. Quid enim
opus exemplo est? Tantum intellegatur, in argumento
quaerendo contrariis omnibus contraria non convenire.</p><p/></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p><reg>ab</reg> adiunctis autem posui equidem exemplum paulo ante,
multa adiungi, quae suscipienda essent si statuissemus ex 
edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is
instituisset cui testamenti factio nulla esset. Sed locus hic

<pb n="p.4014"/>

magis ad coniecturales causas, quae versantur in iudiciis,
valet, cum quaeritur quid aut sit aut evenerit aut futurum
sit aut quid omnino fieri possit. <milestone n="12" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p><reg>ac</reg> loci quidem ipsius
forma talis est. Admonet autem hic locus, ut quaeratur
quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit.
'Nihil hoc ad ius; ad Ciceronem,' inquiebat Gallus noster,
si quis ad eum quid tale rettulerat, ut de facto quaereretur.
Tu tamen patiere nullum a me artis institutae locum prae-
teriri; ne, si nihil nisi quod ad te pertineat scribendum
putabis, nimium te amare videare. Est igitur magna ex
parte locus hic oratorius non modo non iuris consultorum,
sed ne philosophorum quidem. </p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p><reg>ante</reg> rem enim quaeruntur
quae talia sunt: apparatus conloquia locus constitutum
convivium; cum re autem: pedum crepitus, <del>strepitus
hominum<note>strepitus hominum <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>: <hi rend="italics">'neque enim Boethius
noverat'</hi>
                     </note>,</del> corporum umbrae et si quid eius modi; at post
rem: pallor rubor titubatio, si qua alia signa conturbationis
et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus
ceteraque<note>ceteraque <hi rend="italics">A2Of</hi>: et cetera <hi rend="italics">db2<foreign xml:lang="greek">b</foreign>
                     </hi>: cetera <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> quae suspicionem facti possunt movere.</p><p/></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><reg>deinceps</reg> est locus dialecticorum proprius ex consequen-
tibus et antecedentibus et repugnantibus<note>adiuncta <hi rend="italics">maluit Manutius</hi>
                  </note>. Nam coniuncta,
de quibus paulo ante dictum est, non semper eveniunt;
consequentia autem semper. Ea enim dico consequentia
quae rem necessario consequuntur; itemque et antecedentia
et repugnantia. Quidquid enim sequitur quamque rem, id
cohaeret cum re necessario; et quidquid repugnat, id eius
modi est ut cohaerere numquam possit. <milestone n="13" unit="chapter"/>
                  <reg>cum</reg> tripertito 
igitur distribuatur locus hic, in consecutionem antecessionem repugnantiam, reperiendi argumenti locus simplex est,
tractandi triplex. Nam quid interest, cum hoc sumpseris,
pecuniam numeratam mulieri deberi cui sit argentum omne
legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si

<pb n="p.4015"/>

pecunia signata argentum est, legata est mulieri. Est
autem pecunia signata argentum. Legata igitur est; an
illo modo: Si numerata pecunia non est legata, non est
numerata pecunia argentum. Est autem numerata pecunia
argentum; legata igitur est; an illo modo: Non et legatum 
argentum est et non est legata numerata pecunia. Legatum
autem argentum est; legata igitur numerata pecunia est?
</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p><reg>appellant</reg> autem dialectici eam conclusionem argumenti,
in qua, cum primum adsumpseris, consequitur id quod
adnexum est primum conclusionis modum; cum id quod 
adnexum est negaris, ut id quoque cui fuerit adnexum
negandum sit, secundus is appellatur concludendi modus;
cum autem aliqua coniuncta negaris et ex eis unum aut
plura sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is
tertius appellatur conclusionis modus. </p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><reg>ex</reg> hoc illa rhetorum 
ex contrariis conclusa, quae ipsi <foreign xml:lang="greek">e)nqumh/mata</foreign> appellant; non
quod omnis<note>non quod omnis <hi rend="italics">O</hi>: non quia omnis <hi rend="italics">b2</hi>: non quod non omnis
<hi rend="italics"><foreign xml:lang="greek">b</foreign>V2</hi>: non quin omnis <hi rend="italics">b marg.</hi>: non qui nominis <hi rend="italics">A1ab1cL</hi>
                  </note> sententia proprio nomine <foreign xml:lang="greek">e)nqu/mhma</foreign> non dicatur<note>||| dicatur <hi rend="italics">A</hi>: dicatur <hi rend="italics">abcLV1<foreign xml:lang="greek">b</foreign>
                     </hi>: non dicatur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>,
sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum
nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia
<foreign xml:lang="greek">e)nqu/mhma</foreign> dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis conficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit.
Eius generis haec sunt:
<quote rend="blockquote"><l>hoc metuere, alterum in metu non ponere!</l><l>eam quam nihil accusas damnas, bene quam meritam</l><l>esse autumas</l><l>male merere? id quod scis prodest nihil; id quod nescis</l><l>obest?</l></quote>
               </p><p><milestone n="14" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> disserendi genus attingit omnino vestras quoque in
respondendo disputationes, sed philosophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis 
communis conclusio quae a dialecticis tertius modus, a rhe-

<pb n="p.4016"/>

toribus <foreign xml:lang="greek">e)nqu/mhma</foreign> dicitur. Reliqui dialecticorum modi plures
sunt, qui ex disiunctionibus constant: Aut hoc aut illud;
hoc autem; non igitur illud. Itemque: Aut hoc aut illud;
non autem hoc; illud igitur. Quae conclusiones idcirco
ratae sunt quod in disiunctione plus uno verum esse non
potest. </p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p><reg>atque</reg> ex eis conclusionibus quas supra scripsi prior
quartus posterior quintus a dialecticis modus appellatur.
Deinde addunt coniunctionum negantiam sic: Non et hoc
et illud; hoc autem; non igitur illud. Hic modus est
sextus. Septimus autem: Non et hoc et illud; non autem
hoc; illud igitur. Ex eis modis conclusiones innumerabiles
nascuntur, in quo est tota fere <foreign xml:lang="greek">dialektikh/.</foreign> Sed ne hae
quidem quas exposui ad hanc institutionem necessariae.</p><p/></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p><reg>proximus</reg> est locus rerum efficientium, quae causae
appellantur; deinde rerum effectarum ab efficientibus
causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo
ante posui equidem<note>equidem <hi rend="italics">Of<foreign xml:lang="greek">b</foreign>
                     </hi>: et quidem <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> ex iure civili; sed haec patent latius.
<milestone n="15" unit="chapter"/>
                  <reg>causarum</reg> 
                  <del>enim<note>enim <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>:
igitur <hi rend="italics">Of<foreign xml:lang="greek">b</foreign>
                        </hi>: <hi rend="italics">secl. Orelli</hi>
                     </note>
                  </del> genera duo sunt; unum, quod vi sua id 
quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut Ignis
accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet<note>non habet <hi rend="italics">c</hi>: non quod <hi rend="italics">O</hi>: habeat <hi rend="italics">O</hi>:
habet <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> sed<note>sed <hi rend="italics">Of</hi>: et <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
sine.quo effici non possit, ut si quis aes statue causam
velit dicere, quod sine eo non possit effici. </p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><reg>huius</reg> generis
causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil
agentia, stolida quodam modo, ut locus tempus materia
ferramenta et cetera<note>et cetera <hi rend="italics">Of<foreign xml:lang="greek">b</foreign>c</hi>: cetera
<hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> generis eiusdem; alia autem praecur-
sionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam
adferunt per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut: Amori
congressio causam attulerat<note>attulerat <hi rend="italics">codd. deft. Boeth.</hi>: attulerit <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, amor flagitio. Ex hoc genere
causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur.
Atque ut earum causarum sine quibus effici non potest

<pb n="p.4017"/>

genera divisi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt
enim aliae causae quae plane efficiant nulla re adiuvante,
aliae quae adiuvari velint, ut: Sapientia efficit sapientis
sola per se; beatos efficiat necne sola per sese quaestio est.
</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re cum in disputationem incident causa efficiens aliquid 
necessario, sine dubitatione licebit quod efficitur ab ea
caiisa concludere. <milestone n="16" unit="chapter"/>
                  <reg>cum</reg> autem erit talis causa, ut in ea
non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum quod habet
vim efficiendi necessariam errorem adferre non fere solet;
hoc autem sine quo non efficitur saepe conturbat. Non
enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea in
parentibus causa fuit gignendi necessaria. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>