<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1:21-23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1:21-23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi041.perseus-lat1"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> causa fuit Aeschini, cum ipse a Demo
sthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus
esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis
iudicium fieret de factis famaque Demosthenis. Non enim
tam multa <hi rend="italics">dixit</hi>
                  <note>dixit <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> de rationibus non relatis, quam de eo quod
civis improbus ut optimus laudatus esset. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p><reg>hanc</reg> multam 
Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi
Macedonis mortem; sed iudicium factum est aliquot annis
post Alexandro iam Asiam tenente; ad quod iudicium
concursus dicitur e tota Graecia factus esse. Quid enim
tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum
oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa
contentio? </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p><reg>quorum</reg> ego<note>ego <hi rend="italics">vulg.</hi>: ergo <hi rend="italics">GP</hi>
                  </note> orationes si, ut<note>si ut <hi rend="italics">vulg.</hi>:
sicut <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> spero, ita expres
sero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et
earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut
ea non abhorreant a more nostro—quae si e<note>e <hi rend="italics">om. G</hi>
                  </note> Graecis omnia
conversa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elabora-
vimus<note>elaborabimus <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr.
Hieronymus</hi>
                  </note>—, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes
qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis. Aliquando
enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>