<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:99-100</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:99-100</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p><reg>at</reg> vero hic noster, quem principem ponimus,
gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc
solo se exercuit aut huic generi studuit<note>studet <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> uni nec suam
copiam cum illis duobus generibus<note>generibus <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> temperavit, maxime est
contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie
dicit, sapiens iam<note>iam <hi rend="italics">AL</hi>: tamen <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>, medius suavis, hic autem copiosissimus,
si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui
enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite
distincte facete<note>facte <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> dicere, praesertim cum causae partim
totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si
is non praeparatis auribus inflammare rem coepit<note>coeperit <hi rend="italics">Stangl cum codice m</hi>
                  </note>, furere
apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus
videtur<note>videbitur <hi rend="italics">maluit H. Stephanus</hi>
                  </note>.
</p><p/></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p><reg>tenemus</reg> igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo;
nam<note>nam <hi rend="italics">A</hi>: non <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">unde</hi> non manu, nam manu si <hi rend="italics">Klotz</hi>
                  </note> manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia
mihi persuasisset ut se dimitterem.
<milestone n="29" unit="chapter"/>
                  <reg>sed</reg> inventus

<pb n="p.2031"/>

profecto est ille eloquens<note>eloquens <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>, quem numquam vidit Antonius.
Quis est igitur is<note>is <hi rend="italics">A</hi>: sed <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>? <reg>complectar</reg> brevi, disseram pluribus.
Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta<note>alta <hi rend="italics">A</hi>: magna <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is,
inquies, umquam fuit.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>