<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:97-98</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:97-98</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p><reg>tertius</reg> est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in quo
profecto vis maxima est. Hic est enim, cuius ornatum
dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum<note>pluribus <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> valere
passae sunt, sed hanc eloquentiam,
quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent

<pb n="p.2030"/>

omnes<note>omnes <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note>, quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent. Huius
eloquentiae est tractare animos, huius omni
modo permovere. Haec modo perfringit, modo inrepit in
sensus; inserit novas opiniones, evellit insitas.
</p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p><reg>sed</reg> multum
interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo
subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec
quicquam altius cogitavit<note>cogitavit <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: cogitaret <hi rend="italics">L</hi>: nec ... cogitaret <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note>, hoc uno perfecto magnus orator
est, <hi rend="italics">et</hi> si<note>etsi <hi rend="italics">Jahn</hi>: si <hi rend="italics">AL</hi>: sed <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> non maximus; minimeque in lubrico versabitur et,
si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem,
quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud
satis instruxerit, non extimescet<note>extimescit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ancipites dicendi incertosque
casus; etiam si quando minus succedet, ut saepe fit,
magnum tamen periculum non adibit: alte<note>alte <hi rend="italics">A</hi>: aliter <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> enim cadere
non potest.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>