<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:89-90</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:89-90</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="89" subtype="section"><p><reg>vitabit</reg> etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo
adlata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis et
dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo

<pb n="p.2028"/>

adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni
modo. Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego
ex istis novis Atticis talem cognoverim<note>cognovi <hi rend="italics">maluit Reid</hi>
                  </note> neminem, cum id
certe sit vel maxime Atticum.
</p></div><div type="textpart" n="90" subtype="section"><p><reg>hanc</reg> ego iudico formam
summissi oratoris<note>oratoris esse <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note>, sed magni tamen et germani Attici;
quoniam quicquid est salsum aut salubre in oratione, id
proprium Atticorum est. E quibus tamen non omnes
faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros
fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil
videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus; est
autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.
</p><p/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>