<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:81-100</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:81-100</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="81" subtype="section"><p><reg>conlocata</reg> autem
verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt,
quod verbis mutatis non maneat manente sententia; nam
sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si verba
mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant
pauciora.
</p><p><reg>ergo</reg> ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis

<pb n="p.2026"/>

verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et
in priscis <hi rend="italics">in</hi> reliquisque<note>in reliquisque <hi rend="italics">Reid</hi>: parcus in priscis <hi rend="italics">edd. plurimi</hi>
                  </note> ornamentis et verborum et sententiarum
demissior; <hi rend="italics">ea</hi>
                  <note>ea <hi rend="italics">add. Heerdegen</hi>
                  </note> translatione fortasse crebrior, qua frequentissime
sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed
etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare vitis, sitire<note>sitire <hi rend="italics">F2 cum Quint.</hi> viii. 6. 6 <hi rend="italics">et Non.</hi>: scire <hi rend="italics">F1O1P1</hi>: lascivire <hi rend="italics">MO2P2 d</hi>
                  </note>
agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.
</p></div><div type="textpart" n="82" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> horum
parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas, aut
si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum,
non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo quam
ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam
si genere dicendi uteretur amplissimo;
<milestone n="25" unit="chapter"/>itaque illud indecorum,
quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque
apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in
oratione humili ponitur quod idem in alia<note>alia <hi rend="italics">L</hi>: alta <hi rend="italics">Manutius</hi>
                  </note> deceret.
</p></div><div type="textpart" n="83" subtype="section"><p><reg>illam</reg>
autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat
eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis
<foreign xml:lang="greek">sxh/mata</foreign> appellant, quod idem verbum ab eis etiam
in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet<note>adhibet <hi rend="italics">L</hi>: adhibebit <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> hic quidem<note>hic quidem <hi rend="italics">vulg.</hi>: quidem hic <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui<note>ceteroqui <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: ceteroquin <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: ceteroque <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> recte quidam
vocant Atticum, sed paulo parcius; nam sic ut<note>sicut <hi rend="italics">vulg.</hi>: si ut <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> in epularum
apparatu <hi rend="italics">a</hi>
                  <note>a <hi rend="italics">add. codd. dett.</hi>
                  </note> magnificentia recedens non se parcum solum sed
etiam elegantem videri volet, <hi rend="italics">et</hi> eliget<note>et eliget <hi rend="italics">Bake</hi>: eliget <hi rend="italics">L</hi>: eligetque <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> quibus utatur;
</p></div><div type="textpart" n="84" subtype="section"><p>sunt
enim pleraque apta<note>apta <hi rend="italics">Lambinus</hi>: aptae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> huius ipsius oratoris de quo loquor
parsimoniae. Nam illa de quibus ante dixi huic acuto
fugienda sunt: paria paribus relata et similiter conclusa
eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi<note>quasi <hi rend="italics">secl. Lambinus</hi>: <hi rend="italics">post</hi> quoddam <hi rend="italics">transtulit Schütz</hi>
                  </note>
quaesitae venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam
aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat;

<pb n="p.2027"/>

               </p></div><div type="textpart" n="85" subtype="section"><p>itemque si quae verborum iterationes contentionem aliquam
et clamorem requirent, erunt ab hac summissione orationis
alienae; ceteris promiscue poterit uti, continuationem
verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam
usitatissimis, translationibus quam mollissimis; etiam illa
sententiarum lumina adsumet<note>adsumet <hi rend="italics">Lambinus</hi>: adsumat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, quae non erunt vehementer
inlustria. Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis
mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una
complexione devinciet. Valentiorum haec laterum sunt nec
ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda;
erit enim ut voce sic etiam oratione suppressior.
</p></div><div type="textpart" n="86" subtype="section"><p><reg>sed</reg> pleraque
ex ills convenient etiam huic tenuitati, quamquam
isdem ornamentis utetur horridius; talem enim inducimus.
Accedet<note>accedet <hi rend="italics">Lambinus</hi>: accedit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> actio non tragica nec scaenae, sed modica iactatione
corporis, vultu tamen multa conficiens; non hoc quo
dicuntur os ducere, sed illo quo significant ingenue quo
sensu quidque pronuntient.
</p><p><milestone n="26" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="87" subtype="section"><p><reg>huic</reg> generi orationis aspergentur etiam sales, qui in
dicendo nimium<note>nimium <hi rend="italics">L</hi>: mirum <hi rend="italics">Aldus</hi>
                  </note> quantum valent; quorum duo genera sunt,
unum facetiarum, alterum dicacitatis. Vtetur utroque;
sed altero in narrando aliquid venuste, altero in iaciendo
mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc
aliud agimus.
</p></div><div type="textpart" n="88" subtype="section"><p><reg>illud</reg> admonemus tamen ridiculo sic usurum
oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno
ne mimicum<note>mimicum <hi rend="italics">Nonius</hi> 
                     <hi rend="italics">ct Iul. Victor</hi>: inimicum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, nec petulanti ne improbum, nec in
calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum
risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore
alienum. Haec enim ad illud indecorum referuntur.
</p></div><div type="textpart" n="89" subtype="section"><p><reg>vitabit</reg> etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo
adlata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis et
dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo

<pb n="p.2028"/>

adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni
modo. Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego
ex istis novis Atticis talem cognoverim<note>cognovi <hi rend="italics">maluit Reid</hi>
                  </note> neminem, cum id
certe sit vel maxime Atticum.
</p></div><div type="textpart" n="90" subtype="section"><p><reg>hanc</reg> ego iudico formam
summissi oratoris<note>oratoris esse <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note>, sed magni tamen et germani Attici;
quoniam quicquid est salsum aut salubre in oratione, id
proprium Atticorum est. E quibus tamen non omnes
faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros
fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil
videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus; est
autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.
</p><p/></div><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p><reg>vberius</reg> est aliud aliquantoque robustius<note>toque robustius <hi rend="italics">hinc incipit codex Abbrincensis</hi> (<hi rend="italics">A</hi>)</note> quam hoc
humile de quo dictum est, summissius autem quam illud
de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum
vel minimum, suavitatis<note>suavitatis <hi rend="italics">AL</hi>: sanitatis <hi rend="italics">Beier</hi>: sanguinis <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note> autem est vel plurimum. Est
enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem<note>autem si <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> illud
ornatum copiosumque summissius.
<milestone n="27" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p><reg>huic</reg> omnia dicendi
ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis<note>orationis <hi rend="italics">FPO</hi>: ornamenti <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>
forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos,
sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris,
cuius oratio cum sedate placideque liquitur<note>liquitur <hi rend="italics">A</hi>: labitur <hi rend="italics">Purgold</hi>: loquitur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, tum inlustrant
eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata<note>immutata <hi rend="italics">L</hi>: mutata <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>.
Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia
re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata<note>immutata Schütz: mutata <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note>,
in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem
significet sumptum ex re aliqua consequenti.
</p></div><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p><reg>quod</reg> quamquam
transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum<note>cum <hi rend="italics">L</hi>: quod <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> dixit<note>cum dixit <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                  </note>
Ennius arce et urbe orba sum<note>arce et urbe orba sum <hi rend="italics">vulg.</hi>: arcem et urbem orbas <hi rend="italics">L</hi>: arcent urbem orbam <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>, alio modo<note>modo <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                  </note>
                  <del>, si pro patria arcem

<pb n="p.2029"/>

dixisset<note>si ... dixisset <hi rend="italics">secl. Goeller</hi>
                     </note>; et</del> horridam Africam terribili tremere tumultu
<del>cum dicit pro Afris immutate Africam<note>cum... Africam <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                     </note>
                  </del>: hanc <foreign xml:lang="greek">u(pallagh/n</foreign>
rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, <foreign xml:lang="greek">metwnumi/an</foreign>
grammatici vocant,
</p></div><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p>quod nomina transferuntur; Aristoteles
autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem,
quam <foreign xml:lang="greek">kata/xrhsin</foreign> vocat, ut cum minutum dicimus
animum pro parvo; et abutimur verbis propinquis, si opus est vel
quod delectat vel quod decet<note>decet <hi rend="italics">A</hi>: licet <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Iam cum fluxerunt continuo
plures translationes, alia plane fit oratio; itaque genus hoc
Graeci appellant <foreign xml:lang="greek">a)llhgori/an</foreign>: nomine recte, genere melius
ille qui ista omnia translationes vocat. Haec frequentat
Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio
est apud eum multa, tamen immutationes nusquam
crebriores.
</p></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p><reg>in</reg> idem genus orationis—loquor enim de illa
modica ac temperata—verborum cadunt lumina omnia,
multa etiam sententiarum; latae<note>laetae <hi rend="italics">Iulius Victor</hi>
                  </note> eruditaeque disputationes
ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione
dicentur<note>explicabuntur... dicentur <hi rend="italics">A</hi>: explicantur ... dicuntur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Quid multa? e philosophorum scholis tales fere
evadunt; et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se
hic quem<note>quem <hi rend="italics">L</hi>: quod <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> dico probabitur.
</p></div><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p><reg>est</reg> enim quoddam etiam
insigne et<note>insigne et <hi rend="italics">C</hi>: insignibus <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> florens<note>florens <hi rend="italics">C</hi>: floribus <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> orationis pictum et expolitum genus, in
quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores.
Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed
spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de<note>de <hi rend="italics">L</hi>: demum <hi rend="italics">Iulius Victor</hi>: demum de <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> qua
loquor mediocritate consedit.
</p><p><milestone n="28" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p><reg>tertius</reg> est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in quo
profecto vis maxima est. Hic est enim, cuius ornatum
dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum<note>pluribus <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> valere
passae sunt, sed hanc eloquentiam,
quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent

<pb n="p.2030"/>

omnes<note>omnes <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note>, quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent. Huius
eloquentiae est tractare animos, huius omni
modo permovere. Haec modo perfringit, modo inrepit in
sensus; inserit novas opiniones, evellit insitas.
</p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p><reg>sed</reg> multum
interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo
subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec
quicquam altius cogitavit<note>cogitavit <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: cogitaret <hi rend="italics">L</hi>: nec ... cogitaret <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note>, hoc uno perfecto magnus orator
est, <hi rend="italics">et</hi> si<note>etsi <hi rend="italics">Jahn</hi>: si <hi rend="italics">AL</hi>: sed <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> non maximus; minimeque in lubrico versabitur et,
si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem,
quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud
satis instruxerit, non extimescet<note>extimescit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ancipites dicendi incertosque
casus; etiam si quando minus succedet, ut saepe fit,
magnum tamen periculum non adibit: alte<note>alte <hi rend="italics">A</hi>: aliter <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> enim cadere
non potest.
</p></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p><reg>at</reg> vero hic noster, quem principem ponimus,
gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc
solo se exercuit aut huic generi studuit<note>studet <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> uni nec suam
copiam cum illis duobus generibus<note>generibus <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> temperavit, maxime est
contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie
dicit, sapiens iam<note>iam <hi rend="italics">AL</hi>: tamen <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>, medius suavis, hic autem copiosissimus,
si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui
enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite
distincte facete<note>facte <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> dicere, praesertim cum causae partim
totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si
is non praeparatis auribus inflammare rem coepit<note>coeperit <hi rend="italics">Stangl cum codice m</hi>
                  </note>, furere
apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus
videtur<note>videbitur <hi rend="italics">maluit H. Stephanus</hi>
                  </note>.
</p><p/></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p><reg>tenemus</reg> igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo;
nam<note>nam <hi rend="italics">A</hi>: non <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">unde</hi> non manu, nam manu si <hi rend="italics">Klotz</hi>
                  </note> manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia
mihi persuasisset ut se dimitterem.
<milestone n="29" unit="chapter"/>
                  <reg>sed</reg> inventus

<pb n="p.2031"/>

profecto est ille eloquens<note>eloquens <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>, quem numquam vidit Antonius.
Quis est igitur is<note>is <hi rend="italics">A</hi>: sed <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>? <reg>complectar</reg> brevi, disseram pluribus.
Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta<note>alta <hi rend="italics">A</hi>: magna <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is,
inquies, umquam fuit.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>