<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:79-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:79-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="79" subtype="section"><p>ne calamistri quidem adhibebuntur; fucati
vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur;
elegantia modo et munditia remanebit. Sermo purus erit
et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur;
<milestone n="24" unit="chapter"/>unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus
in orationis laudibus: ornatum<note>ornatus <hi rend="italics">L</hi>: ornamentum <hi rend="italics">Tulich. Lambinus etc.</hi>: moratum <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> illud, suave et
adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio
unde ex abdito erutae; ac—quod<note>ac quod <hi rend="italics">Friedrich</hi>: idque <hi rend="italics">Moser</hi>: atque <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> in hoc oratore<note>oratore <hi rend="italics">L</hi>: orator <hi rend="italics">maluit Manutius</hi>
                  </note> dominabitur—verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.
</p></div><div type="textpart" n="80" subtype="section"><p><reg>supellex</reg> est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis,
alia rerum alia verborum. Ornatus autem <hi rend="italics">verborum</hi>
duplex<note>orn. autem verborum duplex <hi rend="italics">vulg.</hi>: ornatus autem duplex <hi rend="italics">L</hi>: verborum orn. autem duplex <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>: unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur
in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat
aut rem maxime explanat<note>sonat... explanat <hi rend="italics">L</hi>: sonant... explanant <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note>; in alienis aut translatum et
factum<note>et factum <hi rend="italics">Schüts</hi>: aut factum <hi rend="italics">L</hi>: ac sumptum <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum<note>ac novum <hi rend="italics">Schüts</hi>: aut novum <hi rend="italics">L</hi>: ut novum <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>
aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata<note>inusitatum ... inusitata <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: usit.... usit. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ac prisca
sunt in propriis, nisi quod raro utimur.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>