<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:77-78</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:77-78</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="77" subtype="section"><p><reg>primum</reg> igitur eum tamquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam, ut scis, oratorii<note>oratorii <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: oratori <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> numeri, de quibus
mox agemus, observandi ratione quadam, sed alio in genere
orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam
sit nec vagum tamen, ut ingredi libere, non ut licenter
videatur errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare
neglegat. Habet enim ille tamquam hiatus et concursus<note>et concursus <hi rend="italics">Quint.</hi> ix. 4. 37 et <hi rend="italics">Iul. Victor,</hi> p. 432 concursu <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam
neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.
</p></div><div type="textpart" n="78" subtype="section"><p><reg>sed</reg> erit videndum de reliquis, cum haec duo ei
liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque verborum. Illa
enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda

<pb n="p.2025"/>

sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens. Nam ut
mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum
deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat; fit
enim quiddam in utroque, quo sit venustius, sed non ut
appareat. Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi
margaritarum,
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>