<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:75-76</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:75-76</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p><reg>sequitur</reg> ut cuiusque generis nota quaeratur et formula:
magnum opus et arduum, ut saepe iam diximus; sed
ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc
quidem iam quocumque feremur danda nimirum vela sunt.
Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem
vocant Atticum.
</p></div><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p><reg>summissus</reg> est et humilis, consuetudinem
imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens. Itaque
eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo
modo confidunt se posse dicere. Nam orationis subtilitas
imitabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est
experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est,
habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis
maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>