<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:73-74</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:73-74</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p><reg>in</reg> omnibusque rebus videndum est quatenus; etsi enim
suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam
parum; in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat
qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus<note>est locus <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: esset l. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> hic,
Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud
desiderat; sed ad id quod agitur illud satis Cum hoc
decere—quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis,
minimis et maximis—cum hoc, inquam<note>inquam <hi rend="italics">L</hi>: uspiam <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note>, decere dicimus<note>dicimus <hi rend="italics">L</hi>: dicamus <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>,
illud non decere, et id<note>dicimus... et id <hi rend="italics">secl. Lambinus</hi>
                  </note> usquequaque quantum sit appareat
in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an
oportere dicas;—oportere enim perfectionem declarat offici,
</p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p>quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum
esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in
factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et
gestu et incessu, contraque item dedecere; quod si poeta
fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi<note>probi <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: probam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
orationem adfingit improbo stultove sapientis; si denique
pictor ille vidit, cum <hi rend="italics">in</hi>
                  <note>in <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> immolanda Iphigenia tristis Calchas
esset, tristior<note>tristior <hi rend="italics">Sauppe ex Quint.</hi> ii. 13. 13: maestior <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca-

<pb n="p.2024"/>

put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum
penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat
quaerit, quid faciendum oratori putemus?—sed cum hoc
tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat
orator viderit: illud quidem perspicuum est, non modo
partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma
dicendi esse tractandas.
</p><p><milestone n="23" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>