<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:71-72</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:71-72</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p><reg>est</reg> autem quid
deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam
in verbis. Non enim omnis fortuna, non omnis honos,
non omnis auctoritas, non omnis aetas nec vero locus
aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere
tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte
orationis ut vitae quid deceat est considerandum; quod
et in re de qua agitur positum est et in personis eteorum

<pb n="p.2023"/>

qui dicunt et eorum qui audiunt.
</p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> hunc locum longe
et late patentem philosophi solent in officiis tractare—non
cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est—,
grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte
causarum. Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum
apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti
communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter<note>subtiliter dicere <hi rend="italics">scribendum esse suspicatus est Lambinus</hi>
                  </note>!
<milestone n="22" unit="chapter"/>
                  <reg>hic</reg> genere toto, at persona alii peccant aut sua aut
iudicum aut etiam adversariorum, nec re solum sed saepe
verbo; etsi<note>etsi enim <hi rend="italics">maluit Lambinus</hi>
                  </note> sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res
saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>