<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:69-70</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:69-70</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p><reg>erit</reg> igitur eloquens—hunc enim auctore Antonio quaerimus—is
qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet,
ut delectet, ut flectat. Probare necessitatis est, delectare
suavitatis, flectere victoriae: nam id unum ex omnibus
ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia
oratoris<note>oratoris <hi rend="italics">Iul. Victor</hi>: orationis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, tot sunt genera dicendi: subtile in probando,
modicum in delectando, vehemens in flectendo; in quo
uno vis omnis oratoris est.
</p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p><reg>magni</reg> igitur iudici, summae
etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator
huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid
cuique<note>cuique <hi rend="italics">L</hi>: '<hi rend="italics">valde vereor ne post</hi> cuique <hi rend="italics">exciderit</hi> causae' <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> opus sit et poterit quocumque modo postulabit
causa dicere. Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum
fundamentum sapientia. Vt enim in vita sic in oratione
nihil est difficilius quam quid deceat videre. <foreign xml:lang="greek">Pre/pon</foreign> appellant
hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo
praeclare et multa<note>praeclare et multa <hi rend="italics">L et Iul. Vict.</hi>: multa et praeclare <hi rend="italics">Goeller</hi>
                  </note> praecipiuntur et res est cognitione dignissima;
huius ignoratione non modo in vita sed saepissime
et in poematis et in oratione peccatur.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>