<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:59-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:59-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><reg>ac</reg> vocis quidem
bonitas<note>quidem bonitas <hi rend="italics">Ernesti</hi>: bonitas quidem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio
atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit:
omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur
gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In
gestu<note>in gestu <hi rend="italics">secl. Bake</hi>: desit aut supersit in gestu <hi rend="italics">Schüts</hi>
                  </note> status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus;
excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum,
nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens;
trunco magis toto se ipse<note>se ipse <hi rend="italics">L et Quint.</hi>: ipse se <hi rend="italics">Nonius</hi>
                  </note> moderans et virili laterum
flexione<note>inflexione <hi rend="italics">maluit Piderit</hi>
                  </note>, bracchii proiectione in contentionibus, contractione
in remissis.
</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>vultus</reg> vero, qui secundum vocem plurimum
potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem! <reg>in</reg>
quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum<note>sit aut voltuosum <hi rend="italics">Nonius</hi>: aut voltuosum sit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, tum
oculorum est quaedam magna moderatio. Nam ut imago
est animi vultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis
et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur
temperabunt.
</p><p><milestone n="19" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>