<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:55-56</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:55-56</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><reg>quo</reg> modo
autem dicatur, id est in duobus, in agendo et in eloquendo.
Est enim actio quasi corporis quaedam eloquentia, cum<note>cum <hi rend="italics">L</hi>: quae <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>
constet e voce atque motu. Vocis mutationes totidem sunt
quot animorum, qui maxime voce commoventur. Itaque
ille perfectus, quem iam dudum nostra indicat oratio,
utcumque se adfectum videri et animum audientis moveri
volet, ita certum vocis admovebit sonum; de quo plura
dicerem, si hoc praecipiendi tempus esset aut si tu hoc
quaereres. Dicerem etiam de gestu, cum quo iunctus est
vultus; quibus omnibus dici vix potest quantum intersit
quem ad modum utatur orator.
</p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><reg>nam</reg> et infantes actionis
dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate
agendi multi infantes putati sunt; ut iam<note>iam <hi rend="italics">L</hi>: sane <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> non
sine causa Demosthenes tribuerit et primas et secundas et
tertias actioni; si enim eloquentia nulla sine hac, haec
autem sine eloquentia tanta est, certe plurimum in dicendo
potest. Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet
et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et
inclinata videri gravis et inflexa<note>flexa <hi rend="italics">maluit Schütz</hi>
                  </note> miserabilis;
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>