<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:49-52</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:49-52</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>quonam modo ille in
bonis haerebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit
quae dilui non poterunt atque omnino opprimet, si
licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum
probabilius sit quam illud quod obstabit?
</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p><reg>iam</reg> vero
ea quae invenerit qua diligentia conlocabit? quoniam id
secundum erat de tribus. Vestibula nimirum honesta
aditusque ad causam faciet inlustris; cumque animos prima
adgressione occupaverit, tinfirmabit<note>infirmabit <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">locum sic instaurari voluit Sauppe,</hi> occupaverit, et perspicue breviterque narraverit, sua confirmabit: rem exponet, sua confirmabit <hi rend="italics">Kayser</hi>: <hi rend="italics">alii alia</hi>
                  </note> excludetque contraria;
de firmissimis alia prima ponet alia postrema inculcabitque
leviora<note>inculcabit locabitque in medio leviora: <hi rend="italics">Sandys non male</hi>
                  </note>.
</p><pb n="p.2017"/><p><milestone n="16" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p><reg>atque</reg> in primis duabus dicendi partibus qualis esset
summatim breviterque descripsimus. Sed, ut ante dictum
est, in his partibus, etsi graves atque magnae sunt, minus et
artis est et laboris; cum autem et quid et quo loco dicat
invenerit, illud est longe maximum, videre quonam modo;
scitum est enim, quod Carneades noster dicere solebat,
Clitomachum eadem<note>eadem <hi rend="italics">vulg.</hi>: ea <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> dicere, Charmadam autem eodem
etiam modo dicere. Quod si in philosophia tantum interest
quem ad modum dicas, ubi res spectatur, non verba
penduntur, quid tandem in causis existimandum est quibus
totis moderatur oratio?
</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p><reg>quod</reg> quidem ego, Brute, ex tuis
litteris sentiebam, non te id sciscitari<note>sciscitari <hi rend="italics">vulg.</hi>: scitari <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, qualem ego <hi rend="italics">in</hi>
                  <note>in <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> inveniendo
et in conlocando summum esse oratorem vellem,
sed id mihi quaerere videbare, quod genus ipsius orationis
optimum iudicarem: rem difficilem, di immortales, atque
omnium difficillimam. Nam cum est oratio mollis et tenera
et ita flexibilis ut sequatur quocumque torqueas, tum et
naturae variae et voluntates multum inter se distantia effecerunt genera dicendi:
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>