<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:45-48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:45-48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quoniam<note>quoniam <hi rend="italics">om. ed. Venet., secl. vulg.</hi>
                  </note>, quicquid est quod in controversia aut in
contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale
sit quaeritur:—sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale
sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit orator, non
ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus
semper, si potest, avocet<note>poterit, avocabit <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note> controversiam; latius enim
de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in
universo sit probatum id in parte sit probari necesse;—
</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad
universi generis rationem<note>rationem <hi rend="italics">Nizolius</hi>: orationem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> traducta appellatur <foreign xml:lang="greek">qe/sis</foreign>. In
hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem

<pb n="p.2016"/>

tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque
partem<note>in utramque partem <hi rend="italics">secl. Eussner</hi>
                  </note>, ut ornatius et uberius dici posset<note>posset <hi rend="italics">Lambinus</hi>: possit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, exercuit; idemque
locos—sic enim appellat—quasi argumentorum notas
tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio.
<milestone n="15" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p><reg>faciet</reg><note>faciet <hi rend="italics">Gulielmius</hi>: facile <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> igitur hic noster—non enim declamatorem aliquem
de ludo aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum
quaerimus—, ut, quoniam loci certi traduntur, percurrat
omnis, utatur aptis, generatim dicat; ex quo emanent<note>emanent <hi rend="italics">L</hi>: emanant <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>
etiam qui communes appellantur loci. Nec vero utetur
imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget; non
enim semper nec in omnibus causis ex isdem<note>ex isdem <hi rend="italics">L</hi>: locis eadem <hi rend="italics">add. Madvig</hi>
                  </note> 
                  <hi rend="italics">locis eadem</hi>
argumentorum momenta<note>momenta sumenda <hi rend="italics">maluit Eussner</hi>
                  </note> sunt.
</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p><reg>iudicium</reg> igitur adhibebit
nec inveniet solum quid dicat sed etiam expendet. Nihil
enim est feracius ingeniis, eis praesertim quae disciplinis
exculta sunt. Sed ut segetes fecundae et uberes non solum
fruges verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus,
sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut causis
aliena aut non utilia gignuntur. Quorum ab oratoris iudicio
dilectus <hi rend="italics">nisi</hi>
                  <note>nisi <hi rend="italics">add. Mommsen</hi>: <hi rend="italics">post</hi> quorum <hi rend="italics">add. Stangl</hi>
                  </note> magnus adhibebitur,
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>