<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:45-46</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:45-46</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quoniam<note>quoniam <hi rend="italics">om. ed. Venet., secl. vulg.</hi>
                  </note>, quicquid est quod in controversia aut in
contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale
sit quaeritur:—sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale
sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit orator, non
ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus
semper, si potest, avocet<note>poterit, avocabit <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note> controversiam; latius enim
de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in
universo sit probatum id in parte sit probari necesse;—
</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad
universi generis rationem<note>rationem <hi rend="italics">Nizolius</hi>: orationem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> traducta appellatur <foreign xml:lang="greek">qe/sis</foreign>. In
hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem

<pb n="p.2016"/>

tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque
partem<note>in utramque partem <hi rend="italics">secl. Eussner</hi>
                  </note>, ut ornatius et uberius dici posset<note>posset <hi rend="italics">Lambinus</hi>: possit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, exercuit; idemque
locos—sic enim appellat—quasi argumentorum notas
tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio.
<milestone n="15" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>