<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:43-44</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:43-44</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p><reg>quoniam</reg> tria videnda sunt oratori: quid dicat et quo
quidque loco et quo modo, dicendum omnino est quid sit
optimum in singulis, sed aliquanto secus atque in tradenda
arte dici solet. Nulla praecepta ponemus, neque enim id
suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam
adumbrabimus; nec quibus rebus ea paretur exponemus,
sed qualis nobis esse videatur.
</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p><reg>ac</reg> duo breviter prima;
sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam
necessaria et tamen<note>et tamen <hi rend="italics">L</hi>: et eadem <hi rend="italics">Halm</hi>: tamen <hi rend="italics">secl. Sorof</hi>
                  </note> cum multis paene communia.
</p><p><reg>nam</reg> et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem
sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis
prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est
vacua prudentia<note>qua... prudentia? <hi rend="italics">secl. Lambinus</hi>: quae qua <hi rend="italics">Stangl</hi>: quae tamen incauta est si vacua prudentia <hi rend="italics">Madvig</hi>: quae tamen cassa est <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note>? <reg>noverit</reg> igitur hic quidem orator, quem
summum esse volumus, argumentorum et rationum locos.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>