<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:39-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:39-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p><reg>haec</reg> tractasse Thrasymachum Calchedonium
primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde
Byzantium multosque alios, quos <foreign xml:lang="greek">logodaida/lous</foreign> appellat in
Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed ut modo
primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus
Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in eorum
tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi
a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt. Alter enim
sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior
fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum;
primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota
est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius
dicere.
<milestone n="13" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p><reg>horum</reg> aetati successit Isocrates, qui praeter
ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam,
Brute, leniter et erudite repugnante te; sed concedas<note>concedas <hi rend="italics">Heerdegen</hi>: credas <hi rend="italics">L</hi>: credes <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: cedes <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>
mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris. Nam cum

<pb n="p.2014"/>

concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et
Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba
iunxisse<note>iunxisse <hi rend="italics">L</hi>: vinxisse <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note>, Theodorus<note>Theodorus <hi rend="italics">Ernesti</hi>: Thucydides <hi rend="italics">L</hi>: Theodectes <hi rend="italics">Nonius</hi>
                  </note> autem praefractior nec satis, ut ita
dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus
numeris explere sententias; in quo cum doceret eos
qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt,
domus eius officina habita eloquentiae est.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>