<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:31-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:31-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p><reg>quae</reg> est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis
frugibus glande vescantur? <reg>an</reg> victus hominum Atheniensium
beneficio excoli potuit, oratio non potuit? <reg>quis</reg> porro
umquam Graecorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit?
'<reg>at</reg> laudatus est ab omnibus.' <reg>fateor</reg>; sed ita ut rerum
explicator prudens severus gravis; non ut in iudiciis versaret
causas, sed ut in historiis bella narraret; itaque numquam
est numeratus orator,
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>nec vero, si historiam non scripsisset,
nomen eius exstaret, cum praesertim fuisset honoratus et
nobilis. Huius tamen nemo neque verborum neque sententiarum
gravitatem imitatur, sed cum mutila quaedam et
hiantia locuti sunt, quae vel sine magistro facere potuerunt,

<pb n="p.2011"/>

germanos se putant esse Thucydidas. Nactus sum etiam qui
Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille
quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.
</p><p/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>