<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:3-4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:3-4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>quaeris</reg> igitur idque iam saepius quod eloquentiae
genus probem maxime et quale mihi videatur illud, quo<note>quo <hi rend="italics">L</hi>: cui <hi rend="italics">codd. dell.</hi>
                  </note>
nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum
iudicem. In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque
oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum,
qui desperatione debilitati experiri id nolent<note>nolent <hi rend="italics">FPM</hi>: <hi rend="italics">et Columella R. R.</hi> i. <hi rend="italics">praef.</hi> 28: nollent <hi rend="italics">O</hi>
                  </note> quod se
assequi posse diffidant<note>diffidant <hi rend="italics">FPO</hi>: diffident <hi rend="italics">Columella</hi>
                  </note>.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p><reg>sed</reg> par est omnis omnia experiri,
qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt.

<pb n="p.2003"/>

                  <reg>quod</reg> si quem aut natura sua <del>aut<note>natura sua aut <hi rend="italics">delevit Sauppe</hi>: aut <hi rend="italics">secl. Madvig. 'post</hi> sua <hi rend="italics">intercidisse aliquid videtur' Heerdegen</hi>
                     </note>
                  </del> illa praestantis ingeni vis
forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium
disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit; prima
enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam<note>nam <hi rend="italics">vulg.</hi>: an <hi rend="italics">L</hi> 
                     <hi rend="italics">et Colum.</hi>
                  </note> in poetis
non Homero soli locus est, ut de
Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro,
sed horum vel secundis vel etiam infra secundos;
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>