<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:29-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:29-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p><reg>istorum</reg> enim

<pb n="p.2010"/>

iudicio, si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit
Attice, cui primae sine controversia deferebantur; qui si
tenui genere uteretur, numquam ab Aristophane poeta
fulgere tonare permiscere Graeciam dictus esset. Dicat
igitur Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus
Lysias—quis enim id possit negare?—, dum intellegamus
hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque
inornatus, sed quod <del>non<note>non <hi rend="italics">secl. vulg.</hi>: <hi rend="italics">an</hi> omnino? <hi rend="italics">Stangl</hi>: sane <hi rend="italics">Reid</hi>
                     </note>
                  </del> nihil habeat insolens aut ineptum;
ornate vero et graviter et copiose dicere aut Atticorum sit
aut ne sit Aeschines neve Demosthenes Atticus.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p><reg>ecce</reg>
autem aliqui se Thucydidios esse profitentur: novum
quoddam imperitorum et inauditum genus. Nam qui
Lysiam sequuntur, causidicum quendam sequuntur non
ilium quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem
tamen et qui<note>et qui <hi rend="italics">vulg.</hi>: nec qui <hi rend="italics">L</hi>: nec qui . .. non p. <hi rend="italics">Baiter</hi>
                  </note> in forensibus causis possit praeclare consistere.
Thucydides autem res gestas et bella narrat et proelia,
graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad
forensem usum et publicum. Ipsae illae<note>illae <hi rend="italics">vulg.</hi>: ille <hi rend="italics">L</hi> 32 quae <hi rend="italics">L</hi>: quod <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> contiones ita
multas habent obscuras abditasque sententias vix ut intellegantur;
quod est in oratione civili vitium vel maximum.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p><reg>quae</reg> est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis
frugibus glande vescantur? <reg>an</reg> victus hominum Atheniensium
beneficio excoli potuit, oratio non potuit? <reg>quis</reg> porro
umquam Graecorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit?
'<reg>at</reg> laudatus est ab omnibus.' <reg>fateor</reg>; sed ita ut rerum
explicator prudens severus gravis; non ut in iudiciis versaret
causas, sed ut in historiis bella narraret; itaque numquam
est numeratus orator,
</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>nec vero, si historiam non scripsisset,
nomen eius exstaret, cum praesertim fuisset honoratus et
nobilis. Huius tamen nemo neque verborum neque sententiarum
gravitatem imitatur, sed cum mutila quaedam et
hiantia locuti sunt, quae vel sine magistro facere potuerunt,

<pb n="p.2011"/>

germanos se putant esse Thucydidas. Nactus sum etiam qui
Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille
quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.
</p><p/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>