<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:27-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:27-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p><reg>facile</reg> est enim verbum
aliquod ardens, ut ita dicam, notare idque restinctis iam
animorum incendiis inridere. Itaque se purgans iocatur
Demosthenes: negat in eo positas esse fortunas Graeciae,
hocine an illo verbo usus sit<note>hocine... sit <hi rend="italics">Sauppe ex Aug. in Cresc.</hi> ii. 1, 2, <hi rend="italics">Ambros. in Luc.</hi> ii. 42</note>, hucine an illuc manum
porrexerit<note>in hoc in eum <hi rend="italics">L</hi>: hoc an illud verbum dixerit <hi rend="italics">Strebaeus</hi>
                  </note>. Quonam igitur modo audiretur Mysus aut
Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus? <reg>cum</reg>
vero inclinata ululantique voce more Asiatico
canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet
auferri?
</p><p><milestone n="9" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p><reg>ad</reg> Atticorum igitur auris<note>aures <hi rend="italics">vulg.</hi>: aut res <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> teretes et religiosas qui se
accommodant, ei sunt existimandi Attice dicere. Quorum
genera plura sunt; hi unum modo quale sit suspicantur.
Putant enim qui horride inculteque dicat, modo id eleganter
enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Errant,
quod solum; quod Attice, non falluntur.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>