<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:227-228</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:227-228</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="227" subtype="section"><p><reg>nihil</reg> enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime
omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis
sententiis verbisque lectissimis<note>lectissimis <hi rend="italics">codd. deti.</hi>: lectissime
<hi rend="italics">L</hi>
                  </note> dicere. Et nec<note>et nec <hi rend="italics">L</hi>: sed nec <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> sententia
ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque
absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus
autem—saepe enim hoc testandum est—non modo non
poetice vinctus<note>vinctus <hi rend="italics">C. F. W. Müller</hi>:
iunctus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> verum etiam fugiens ilium eique omnium
dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo ora-
torum et poetarum verum omnino loquentium, denique
etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus,
sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis
aut poematis simile videatur. </p></div><div type="textpart" n="228" subtype="section"><p><reg>hanc</reg> igitur, sive composi-
tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, <del>et<note>et <hi rend="italics">secl. Lambinus</hi>
                     </note>
                  </del>
adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum,
quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur
ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut
interductu librari, sed numero coacta debet insistere,
verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam
soluta. Vt enim athletas nec multo secus gladiatores

<pb n="p.2076"/>

videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe-
menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam,
ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad
aspectum etiam sit venustum, sic orator<note>orator <hi rend="italics">Bake</hi>: oratio <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> nec plagam gravem
facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte<note>tecte <hi rend="italics">edd. vett.</hi>: tecti <hi rend="italics">L</hi>: recte <hi rend="italics">vulg.</hi>
(<hi rend="italics">ex Quint.</hi> ix. 3. 8)</note> declinat impetum,
nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>