<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:219-220</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:219-220</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="219" subtype="section"><p><reg>his</reg> igitur tot
commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur
satietati. Et quia non <hi rend="italics">numero solum</hi>
                  <note>numero solum <hi rend="italics">codd. dett.</hi>(<hi rend="italics">om.</hi> numerosa): <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> numerosa oratio sed
et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con-
cinnitatis—compositione potest intellegi, cum ita structa
verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse
videatur, ut apud Crassum: Nam ubi libido dominatur,
innocentiae leve praesidium est; ordo enim verborum efficit
numerum sine ulla aperta oratoris industria—; itaque si
quae veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque
eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero
quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt. </p></div><div type="textpart" n="220" subtype="section"><p><reg>formae</reg>
vero quaedam sunt orationis, in quibus ea<note>ea <hi rend="italics">edd.</hi>:ea si <hi rend="italics">L</hi>: ea scilicet <hi rend="italics">Stangl</hi>: ea sic
<hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                  </note> concinnitas est
ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari
refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi-
liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit<note>quidquid... fit <hi rend="italics">vulg.</hi>: quid quod ... sic <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ut numerose cadat, quo de genere
cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia faculta-
tem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec
tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus,

<pb n="p.2073"/>

laxare nequeamus. Multum<note>multumque <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> interest utrum numerosa sit,
id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.</p><p><milestone n="66" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>