<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:207-208</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:207-208</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="207" subtype="section"><p><reg>ac</reg> licet non ad singula<note>singula <hi rend="italics">Bake</hi>:
singulas res <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> respondentem de universo genere 
sic dicere, ut etiam singulis satis responsum esse videatur.
Remotis igitur reliquis generibus unum selegimus hoc, quod
in causis foroque versatur, de quo diceremus. Ergo in
aliis, id est in historia et in eo quod appellamus <foreign xml:lang="greek">e)pideiktiko/n,</foreign>
placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa cir-
cumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa
currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutis-
que sententiis. </p></div><div type="textpart" n="208" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> postea quam est nata haec vel circumscriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus,
si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit
orationem generis eius quod esset ad delectationem com-
paratum remotumque a iudiciis forensique certamine, quin
redigeret omnis fere in quadrum numerumque sententias.
Nam cum is est auditor qui non vereatur ne compositae
orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque
habet oratori voluptati aurium servienti. <milestone n="62" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>