<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:203-204</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:203-204</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="203" subtype="section"><p><reg>ita</reg> si numerus orationis quaeritur qui
sit, omnis est, sed alius alio melior atque aptior; si locus, in
omni parte verborum; si unde ortus sit, ex aurium voluptate; si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis in dividendo fuit; si ad quam rem adhibeatur, ad delectationem;
si quando, semper; si quo loco, in tota continuatione verborum; si quae res efficiat voluptatem, eadem quae in
versibus, quorum modum notat ars, sed aures ipsae tacito
eum sensu<note>sensu <hi rend="italics">codd. deft.</hi>:
sensum <hi rend="italics">FPO</hi>
                  </note> sine arte definiunt.</p><p><milestone n="61" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="204" subtype="section"><p><reg>satis</reg> multa de natura; sequitur usus, de quo est accu-
ratius disputandum. In quo quaesitum est in totone cir-
cuitu illo orationis, quem Graeci <foreign xml:lang="greek">peri/odon,</foreign> nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis 
solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus
sit; deinde cum aliud videatur esse numerus aliud numero-
sum, quid intersit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>