<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:201-202</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:201-202</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="201" subtype="section"><p><reg>interdum</reg> enim cursus est in oratione incitatior, 
interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum
sit quem ad modum velis venire ad extremum. Nec in
numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem
cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione
poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et
tractatio: materia in verbis, tractatio in conlocatione ver-
borum. <milestone n="60" unit="chapter"/>
                  <reg>ternae</reg> autem sunt utriusque partes: verborum 
translatum, novum, priscum-nam de propriis nihil hoc loco

<pb n="p.2067"/>

dicimus—; conlocationis<note>collocationis <hi rend="italics">Manutius</hi>: collocationes <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> autem eae quas diximus, com-
positio, concinnitas, numerus. </p></div><div type="textpart" n="202" subtype="section"><p><reg>sed</reg> in utroque frequen-
tiores sunt et liberiores poetae; nam et transferunt verba
cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem fit in numeris, in quibus
quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec
nimis esse diversa neque nullo modo<note>neque nullo
modo <hi rend="italics">Göller</hi>: neque ullo modo <hi rend="italics">L</hi>: neque nullo modo non <hi rend="italics">Seyffert</hi>
                  </note> coniuncta intellegi
licet. Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus
exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper
numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut constructione verborum. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>