<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:199-200</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:199-200</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="199" subtype="section"><p><reg>solet</reg> autem quaeri totone in ambitu verborum numeri 
tenendi sint an in primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere termi-
narique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat, non
ut solum<note>ut solum
<hi rend="italics">Bake</hi>:id solum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>; ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus.
Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque
acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc
exitum iam<note>iam <hi rend="italics">Ernesti</hi>: tam <hi rend="italics">FP1O1</hi>:tamen P2MO2</note> a principio ferri debet verborum illa compre-
hensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens
ipsa consistat. </p></div><div type="textpart" n="200" subtype="section"><p><reg>id</reg> autem bona disciplina exercitatis, qui et
multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent<note>dicent <hi rend="italics">Jahn</hi>: dicerent <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante
enim circumscribitur mente sententia confestimque verba
concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim
dimittit, ut suo quodque loco respondeant<note>respondeant <hi rend="italics">Reid</hi>: respondeat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>; quorum di-
scriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque
omnia illa et prima et media verba spectare debent ad
ultimum. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>