<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:19-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:19-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>habuit profecto comprehensam animo quandam formam
eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid
aut plura deerant in eam formam non poterat includere.
Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam
vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit;
quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem
ille vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat
poterimus fortasse dicere.</p><pb n="p.2007"/><p/></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p><reg>tria</reg> sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis
quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus,
perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam,
fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate
verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos
et convertendos animos instructi et parati—quod ipsum<note>quod ipsum <hi rend="italics">L</hi>: quorum ipsorum <hi rend="italics">Lambinus</hi>: quo in ipso sunt <hi rend="italics">Reid</hi>
                  </note>
alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa
<hi rend="italics">consequebantur,</hi>
                  <note>consequebantur <hi rend="italics">add. Piderit</hi> (<hi rend="italics">post</hi> terminata consecuti sunt <hi rend="italics">add. Aldus</hi>)</note> alii levi<note>levi <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: leui <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et structa<note>structa <hi rend="italics">Ernesti</hi>: instructa <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et terminata—, et
contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non
ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati<note>elimati <hi rend="italics">maluit Reid</hi> (<hi rend="italics">ad Acad.</hi> ii. 66): limata <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>;
in eodemque genere alii callidi,
<milestone n="6" unit="chapter"/>sed impoliti et consulto<note>consulto <hi rend="italics">vulg.</hi>: in consulto <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate
concinniores, id est<note>id est <hi rend="italics">O</hi>: idest <hi rend="italics">P2F</hi>: idem <hi rend="italics">P1</hi>
                  </note> faceti, florentes etiam et leviter ornati.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>