<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:185-188</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:185-188</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="185" subtype="section"><p><reg>omnino</reg> duo. sunt quae condiant orationem,
verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi 
materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut
ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam
voluptatis. </p></div><div type="textpart" n="186" subtype="section"><p><del><reg>itaque</reg> et Herodotus et eadem superiorque
aetas numero caruit<note>caruit <hi rend="italics">L</hi>:
placuit <hi rend="italics">A</hi>
                     </note> nisi quando temere ac fortuito<note>fortuito accidit <hi rend="italics">Heerdegen</hi>
                     </note>, et
scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione
praecepta multa nobis reliquerunt<note>Itaque... reliquerunt <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                     </note>.</del>—nam quod et facilius
est et magis necessarium, id semper<note>semper <hi rend="italics">L</hi>: semel <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> ante cognoscitur—<milestone n="56" unit="chapter"/>ita
translata aut facta aut coniuncta<note>iuncta <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> verba facile sunt cognita,
quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone.
Numerus autem non domo<note>domo <hi rend="italics">vulg.</hi>: modo <hi rend="italics">AL</hi>: de medio <hi rend="italics">Stroebel</hi>
                  </note> depromebatur neque habebat
aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione.
Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam
palaestram et extrema<note>extrema <hi rend="italics">AL</hi>: externa <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> liniamenta orationi attulit. </p></div><div type="textpart" n="187" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si

<pb n="p.2062"/>

et angusta quaedam atque concisa<note>concessa <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> et alia est dilatata<note>dilatata <hi rend="italics">A</hi>: conlatata <hi rend="italics">F</hi>: collata <hi rend="italics">PO1M</hi>: <hi rend="italics">colligata Bake</hi>
                  </note> et
fusa<note>fusa <hi rend="italics">A</hi>: diffusa <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> oratio, necesse est id non litterarum accidere<note>accidere <hi rend="italics">vulg.</hi>: accipere <hi rend="italics">A</hi>:
accedere <hi rend="italics">L</hi>: accredere <hi rend="italics">O1</hi>
                  </note> natura,
sed intervallorum longorum<note>longorum <hi rend="italics">L</hi>: longiorum <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> et brevium varietate; quibus<note>quibus <hi rend="italics">L</hi>: et quibus <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>
implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est
tum volubilis, necesse est eius modi vi<note>vi <hi rend="italics">Stangl</hi>: ut <hi rend="italics">A</hi>: <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> naturam numeri<note>numeri
<hi rend="italics">Stangl</hi>: numeris <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note>
contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus,
incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad
finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam
orationem esse debere, carere versibus.</p><p/></div><div type="textpart" n="188" subtype="section"><p><reg>sed</reg> hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam 
deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra
poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum.
Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui
adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem
pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut
sesqui<note>sesqui <hi rend="italics">PM</hi>: sesque <hi rend="italics">FO</hi>: se sesequi <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex
iambus, sesquiplex<note>sesquiplex <hi rend="italics">vulg.</hi>: sesqui <hi rend="italics">L</hi>: sequens <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> paean; qui pedes in orationem non
cadere qui possunt? quibus ordine locatis quod efficitur
numerosum sit necesse est. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>