<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:183-184</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:183-184</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="183" subtype="section"><p><reg>esse</reg> ergo in oratione numerum quendam non est difficile
cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod
accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus.
Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura
atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret<note>accideret <hi rend="italics">Madvig</hi>: accident <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note>. Ita

<pb n="p.2061"/>

notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam
cantu remoto soluta esse videtur<note>videtur <hi rend="italics">vulg.</hi>: videatur <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note> oratio maximeque id in
optimo quoque eorum poetarum qui <foreign xml:lang="greek">lurikoi\</foreign> a Graecis no-
minantur, quos<note>quos <hi rend="italics">L</hi>: eos <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet
oratio. </p></div><div type="textpart" n="184" subtype="section"><p><reg>quorum</reg> similia sunt quaedam etiam apud nostros<note>nostros <hi rend="italics">L</hi>: illos <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>,
velut illa in Thyeste:
<quote rend="blockquote">quemnam te esse dicam? qui tarda in senecta<note>senecta <hi rend="italics">Bothe</hi>: senectute <hi rend="italics">AL</hi>
                     </note>
                  </quote>
et quae sequuntur; quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter 
similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo<note>quo <hi rend="italics">L</hi>:
quod <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>
est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam<note>quam in versibus
<hi rend="italics">secl. Jahn</hi>
                  </note> in
versibus<note>quo ... versibus <hi rend="italics">om.</hi> 
                     <hi rend="italics">m, secl. Stangl</hi>
                  </note>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>