<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:179-180</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:179-180</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="179" subtype="section"><p><reg>quoniam</reg> igitur causam quoque ostendimus, naturam
nunc—id enim erat tertium—si placet explicemus; quae
disputatio non huius instituti sermonis est, sed artis intimae. Quaeri
enim potest, qui sit orationis numerus et
ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an
plures<note>et is ... plures <hi rend="italics">secl. Hoerner</hi>
                  </note> quaque ratione componatur et ad quam rem et
quando et quo loco et quem ad modum adhibitus aliquid
voluptatis adferat.
</p></div><div type="textpart" n="180" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ut in plerisque rebus sic in hac
duplex est considerandi via quarum altera est longior,
brevior altera, eadem etiam planior.
<milestone n="54" unit="chapter"/>
                  <reg>est</reg> autem longioris
prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio;
quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut
in versibus, et quod ipsi<note>ipsi <hi rend="italics">L</hi>: illi <hi rend="italics">A</hi>: illi ipsi <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>, qui adfirment<note>affirmant <hi rend="italics">A, quad tuetur Reid</hi>
                  </note> esse eos numeros,

<pb n="p.2060"/>

rationem cur sint non queant reddere. Deinde, si sit
numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne
numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis
eorum sit aut qui; namque aliis unus modo aliis plures aliis
omnes idem videntur. Deinde, quicumque sunt sive unus
sive plures, communesne sint omni generi orationis<note>omni generi orationis <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: omni genere orationis <hi rend="italics">L</hi>: omnis generis orationi <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>—quoniam
aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi—an
dispares numeri cuique orationis generi accommodentur;
si communes<note>communes <hi rend="italics">Manutius</hi>: omnis <hi rend="italics">AL</hi>
                  </note>, qui sint; si dispares, quid intersit, et cur non
aeque in oratione atque in versu numerus appareat.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>