<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:177-178</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:177-178</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="177" subtype="section"><p><reg>quoniam</reg> igitur habemus aptae orationis eos principes
auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur. Quae
sic aperta est, ut mirer veteres<note>veteres ea <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> non esse com-

<pb n="p.2059"/>

motos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse
apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque
pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse
iucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi
fuerunt. Ipsae enim aures<note>ipsae enim aures <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: ipse enim <hi rend="italics">A</hi>: aures enim <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> vel animus aurium nuntio naturalem
quandam in se continet vocum omnium mensionem<note>dimensionem <hi rend="italics">maluit Reid</hi>
                  </note>.
</p></div><div type="textpart" n="178" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata
semper exspectat; mutila sentit quaedam et quasi<note>quasi et <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> decurtata,
quibus tamquam debito fraudetur offenditur, productiora
alia<note>alia <hi rend="italics">L</hi>; aliqua <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> et quasi immoderatius excurrentia, quae magis etiam
aspernantur aures; quod cum in plerisque tum in hoc
genere nimium quod est offendit vehementius quam id
quod videtur parum. Vt igitur poeticae<note>poeticae (<hi rend="italics">sc. artis</hi>) <hi rend="italics">Friedrich</hi>: poetica et <hi rend="italics">L</hi>: <hi rend="italics">secl. Jahn</hi>: poetae <hi rend="italics">A</hi>: in poetica <hi rend="italics">Schüts</hi>
                  </note> versus inventus
est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in
oratione animadversum est, multo illud quidem serius, sed
eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque
verborum.
</p><p/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>