<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:175-176</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:175-176</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="175" subtype="section"><p><reg>quod</reg> ab eis vere
quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in
eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed
princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis
etiam exstant scripta<note>scripta <hi rend="italics">AL</hi>: structa <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> numerose. Nam, ut paulo ante dixi,
paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis
relata contraria, quae sua sponte, etiam si id<note>id <hi rend="italics">A</hi>: idem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> non
agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primum invenit,
sed eis est usus intemperatius. Id autem est genus, ut
ante dictum est, ex tribus partibus conlocationis alterum.
</p></div><div type="textpart" n="176" subtype="section"><p><reg>horum</reg> uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille
moderatione, non inventione vicerit. Est enim, ut in transferendis
faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris
sedatior. Gorgias autem avidior est generis eius et his
festivitatibus—sic enim ipse censet—insolentius abutitur;
quas Isocrates tamen, cum<note>tamen cum <hi rend="italics">A</hi>: cum tamen <hi rend="italics">L Rufin.</hi>
                  </note> audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit. Quin
etiam se ipse tantum quantum aetate procedebat—prope
enim centum confecit annos—relaxabat<note>relaxabat <hi rend="italics">Kayser</hi>: relaxaret <hi rend="italics">A</hi>: relaxarat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> a nimia necessitate
numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum
Macedonem scripsit, cum iam admodum esset senex; in
quo dicit sese minus iam servire numeris quam solitus esset.
Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat<note>correxerat <hi rend="italics">AL</hi>: correxit <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note>.
</p><p><milestone n="53" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>