<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:173-174</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:173-174</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="173" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si ita est—nec vero aliter existimo—
quid, ipsi suis sensibus non moventur? nihilne eis inane
videtur, nihil inconditum, nihil curtum<note>curtum <hi rend="italics">L</hi>: incultum <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>, nihil claudicans,
nihil redundans? <reg>in</reg> versu quidem theatra tota exclamant,
si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec vero multitudo
pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod<note>quod <hi rend="italics">L</hi>: aut <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>
offendit aut curat<note>curat <hi rend="italics">A</hi>: anquirit <hi rend="italics">Stangl</hi>: cur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aut<note>aut <hi rend="italics">L</hi>: ut <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> in quo offendit<note>offendat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> intellegit<note>intellegat <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>; et tamen
omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum
graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris
conlocavit.
</p><p><milestone n="52" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="174" subtype="section"><p><reg>visne</reg> igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam
explicemus quam illi ipsi, qui et haec et alia<note>alia <hi rend="italics">A</hi>: illa <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> nobis tradiderunt,
an his contenti esse quae ab illis dicta sunt possumus?
<reg>sed</reg> quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis
te id vel maxime velle perspexerim? <reg>primum</reg> ergo origo,
deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur
orationis aptae atque numerosae.
</p><p><reg>nam</reg> qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius<note>eius <hi rend="italics">L Rufin.</hi>: omnis <hi rend="italics">A</hi>: eo <hi rend="italics">Bake</hi>: scriptis <hi rend="italics">sive</hi> orationibus <hi rend="italics">add. edd.</hi>
                  </note> summis

<pb n="p.2058"/>

laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum
enim videret oratores cum severitate audiri,
poetas autem cum voluptate, tum<note>tum <hi rend="italics">AL secl. Eussner</hi>: iam <hi rend="italics">Stangl</hi>: etiam <hi rend="italics">Stegmann</hi>
                  </note> dicitur numeros secutus,
quibus etiam in oratione uteretur<note>uteretur <hi rend="italics">A</hi>: uteremur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, cum iucunditatis causa
tum ut varietas occurreret satietati.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>