<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:17-18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:17-18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p><reg>ad</reg><note>potest! sed ad <hi rend="italics">Lambinus et Sauppe</hi>: posse ad <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> has tot
tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia;
quae sola tum quidem<note>tum quidem <hi rend="italics">L</hi>: iam pridem <hi rend="italics">Vollbehr</hi>
                  </note> tradebantur ab eis qui dicendi
numerabantur magistri<note>quae...magistri <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note>; quo fit ut veram illam et absolutam
eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia
dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum
doctrina quaeritur.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> M. Antonius, cui vel primas
eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura
peracutus et prudens<note>vir... prudens <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>, in eo libro quem unum reliquit
disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem.
Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam
cernebat animo, re ipsa<note>rem ipsam <hi rend="italics">maluit Bake</hi>
                  </note> non videbat. Vir autem acerrimo
ingenio—sic enim fuit—multa et in se et in aliis desiderans
neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat;
quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit,
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>