<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:169-172</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1:169-172</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi040.perseus-lat1"><div type="textpart" n="169" subtype="section"><p>'<reg>hoc</reg>
me ipsum delectat' inquiunt. Quid si antiquissima illa
pictura paucorum colorum magis quam<note>quem quam <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note> haec iam perfecta
delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda!
<reg>nominibus</reg> veterum gloriantur. Habet autem ut
in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas,
quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec
ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo
quod est; praesertim cum <del>ea<note>ea <hi rend="italics">om. A</hi>
                     </note>
                  </del> maiora iudicem quae sunt
quam illa quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis
boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione

<pb n="p.2056"/>

sententiarum, quam non habent.
<milestone n="51" unit="chapter"/>
                  <reg>post</reg> inventa conclusio
est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque
usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores
videmus.
</p></div><div type="textpart" n="170" subtype="section"><p><reg>sed</reg> habet nomen invidiam, cum in oratione
iudiciali et forensi numerus <del>Latine, Graece <foreign xml:lang="greek">r(uqmo/s</foreign>
                     <note>Latine, Graece <foreign xml:lang="greek">r(uqmo/s</foreign> 
                        <hi rend="italics">secl. Ernesti</hi>
                     </note>
                  </del> inesse
dicitur<note>cum... dicitur <hi rend="italics">secl. Stangl</hi>
                  </note>. Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi
videtur, si<note>si <hi rend="italics">L</hi>: cum si <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc
freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur
et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus
verbis levibusque sententiis, iure; sin<note>sin <hi rend="italics">P2</hi>: sint <hi rend="italics">FP1OA</hi>
                  </note> probae res, lecta
verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint
quam cum sententia pariter excurrere? <reg>hic</reg> enim invidiosus
numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa
sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque
casu saepe<note>plerumque casu, saepe <hi rend="italics">AL</hi>: parum tumque casu sive <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> natura; et quae valde laudantur apud illos,
ea fere quia sunt conclusa laudantur.
</p></div><div type="textpart" n="171" subtype="section"><p><reg>et</reg> apud Graecos
quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur;
nos nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera
contemnenti dicere:
<quote rend="blockquote">versibus, quos olim Fauni vatesque canebant,</quote>
mihi de antiquis eodem modo non licebit? praesertim cum
dicturus non sim ante hunc, ut ille, nec quae sequuntur:
Nos ausi reserare;—egi enim audivique non nullos, quorum
prope modum absolute concluderetur oratio. Quod qui<note>quod qui <hi rend="italics">L</hi>: qui quod <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> non
possunt, non est eis satis non contemni, laudari etiam volunt. Ego
autem illos ipsos laudo idque merito, quorum
se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero,
hos vero minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur,
cum a bonis absint longissime.
</p><p/></div><div type="textpart" n="172" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si auris tam inhumanas tamque agrestis habent,
ne doctissimorum quidem virorum eos movebit<note>moverit <hi rend="italics">A</hi>
                  </note> auctoritas?

<pb n="p.2057"/>

                  <reg>omitto</reg> Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores
locupletissimi summi<note>summi <hi rend="italics">A</hi>: summique <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ipsi oratores esse debebant<note>debebant <hi rend="italics">A</hi>: debeant <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Sed quis
omnium<note>omnium <hi rend="italics">AL</hi>: hominum <hi rend="italics">Rufinus</hi> (vi. 570)</note> doctior, quis acutior, quis<note>quis acutior quis <hi rend="italics">om. A</hi>
                  </note> in rebus vel inveniendis
vel iudicandis acrior Aristotele fuit? quis porro Isocrati
est adversatus infensius<note>infensius <hi rend="italics">L et Rufin.</hi>: inpensius <hi rend="italics">A</hi>
                  </note>? <reg>is</reg> igitur versum in oratione vetat
esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis,
ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex
hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem
de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos
auctores non probent? nisi omnino haec esse ab eis praecepta
nesciunt.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>